DES. ERASMI ROTERODAMI PROVERBIORUM CHILIAS PRIMA
[PROLEGOMENA]
I. Quid sit paroemia
Paroemia definitore Donato est accomodatum rebus temporibusque
proverbium. Diomedes autem finit hunc ad modum : Paroemia est proverbii vulgaris
usurpatio, rebus temporibusque accomodata, cum aliud significatur quam dicitur.
Apud Graecos scriptores variae feruntur definitiones. A nonnullis describitur hoc
pacto : ,
,id est Proverbium est sermo ad vitae rationem
conducibilis, moderata quadam obscuritate, multam in sese continens utilitatem. Ab 10
aliis hoc finitur modo : id est
Proverbium est sermo rem manifestam tegens. Neque me clam est complureis alias et
apud Latinos et apud Graecos paroemia definitiones extare, verum eas omneis hic
referre non arbitratus sum operaepretium fore, cum quod in ho opere praecipue
propositum si, brevitatem illam, quam a docente requisit Horatius, ubique quoad
licebit sequi, tum quod eandem fere cantilenam canunt eodemque recidunt ; maxime
quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim naturamque proverbii sic
complectatur, ut non aliquid vel redundet vel diminutum sit.
Siquidem donatus ac Diomedes, ut interim alia non excutiam, in omni
paroemia requirere videntur involucrum aliquod, ut qui eam allegoriae speciem 20
fecerint. Deinde , id est sententiale quiddam expectant, cum addunt rebus
temporibusque accomodatum. Graecorum item quotquot sunt finitiones, aut
sententiam ad vitam instituendam conducibilem aut metaphorae tectorium
admiscent, quaedam utrunque cum altero conjungunt. Atqui permulta reperies apud
, id est neutiquam violandae auctoritatis scriptores, proverbii nomine
citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca, quae nihil omnino
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
38
pertineant ad institutionem vitae et a sententiae ratione prorsus , quod
aiunt, dissideant. Exempla pro multis duo suffecerint : , id est Ne quid
nimis, nemo non ponit inter adagia, nihil tamen habet integumenti, et
; hoc est Quis aberret a foribus ? ab Aristotele paroemiae titulo
refertur ; at id non video quid conferat ad vitae rationem. Jam vero non omne
proverbium allegoria quapiam tegi vel ex Fabio liquet, cujus haec verba sunt libro
Institutionum quinto : Cui confine est paroemias genus illud, quod est velut fabella
brevior, videlicet palam indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non sint
allegoriae confines. Quanquam haud inficias iverim maximam adagiorum partem
aliqua metaphorae specie fucatam esse. Tum optimas fateor eas, quae pariter et 10
translationis pigmento delectent et sententiae prosint utilitate.
Verum multo aliud est commendare paroemiam et quaenam sit optima
demonstrare, aliud quid ea sit in genere definire. Mihi, quod grammaticorum pace
fiat, absoluta et ad nostrum hoc institutum accomodata paroemiae finitio tradi posse
videtur ad hunc modum : Paroemia est celebre dictum, scita quapiam novitiate
insigne, ut dictum generis, celebre differentiae, scita quapiam novitiate insigne
proprii vicem obtineat. Quandoquidem his tribus partibus perfectam constare
definitionem dialecticorum consensus est.
II. Quid paroemiae proprium et quatenus
Itaque peculiariter ad proverbii rationem pertinent duo : 20
, hoc est uti celebratum sit vulgoque jactatum. Nam hinc etiam
paroemiae Graecis vocabulum, videlicet , ,
, quod passim per ora hominum obambulet ; et adagii Latinis, quasi dicas
circumagium auctore Varrone. Deinde scitum, ut aliqua ceu nota discernatur a
sermone communi. Neque enim protinus, quod populari sermone tritum sit aut
figura novatum in hunc catalogum adlegimus, sed quod antiquitate pariter et
eruditione commendetur : id enim scitum appellamus.
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
39
Quibus ex rebus accedat novitas adagiis mox ostendemus, nunc quot modis
celebritas contingat paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel ex
oraculis numinum, quod genus illud : , id est Neque tertii
neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitas oraculorum instar
celebravit, quale est illud : , hoc est Ardua quae pulchra. Vel e
poeta quopiam maxime vetusto ut Homericum illud : , id
est Rem factam etiam stultus intelligit. Item illud Pindaricum :
, id est Contra stimulum calcitrare, et illud Sapphus :
, id est Neque mel mihi neque apis. Siquidem dum linguae adhuc
incorruptae manerent, poetarum versus in conviviis etiam canebantur. Vel e scena, 10
hoc est tragicorum et comicorum actis fabularis, quod genus illud ex Euripide :
. Rursum illud ex Aristophane : . Praecipue vero
comoedia mutuo quodam commercio et usurpat pleraque jactata vulgo et gignit
traditque vulgo jactanda. Nonnulla ducuntur ex fabularum argumentis ut
, ex Danadium fabula, , Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam
trahuntur ex apologis, e quibus illud :
At non videmus manticae quod in tergo est.
Aliquot ex eventu nascuntur sicut hoc : ,
, id est Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot mutuo
sumpta sunt, quorum est illud : Romanus sedendo vincit. Quaedam profecta sunt ex 20
apophthegmatis, hoc est scite breviterque responsis sicut illud :
, , id est
Qui semet ipse non habet, Samum petit.
Sunt quae ex verbo temere dicto sunt arrepta velut , id est
Non est curae Hippoclidi. Denique mores, ingenium, seu gentis sive hominis alicujus
sive etiam animantis, postremo rei quoque vis quaepiam insignis ac vulgo nota
locum fecerunt adagio. Cujusmodi sunt : id est Syri contra
Phoenices, pro eo, quod est Ficte recusare, quod accipere cupias, et
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
40
, id est, Vulpes non capitur muneribus, et
, Bis crambe mors, et , Clematis Aegyptia.
III. Quibus ex rebus accedit novitas paroemiae
Jam quod de novitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc
nonnunquam ipsa res secum adfert ut , Crocodili lachrymae.
Nonnumquam eam figura conciliat, cum per omneis ferme schematum species
adagium varietur, quas singillatim persequi non necesse est. Eas duntaxat attingam,
quas frequentissime recipit. Metaphora pene semper adest. Multas autem parteis ea
complectitur. Allegoria non minus crebra, quanquam et haec quibusdam metaphorae
species est. Exemplum prioris Res omnis est in vado, posterioris , 10
Lupus hiat. Nec infrequens hyperbole velut , id est Nudior
exuvio serpentis. Nonnumquam usque ad aenigma pervenit, quod auctore
Quintiliano nihil aliud est quam obscurior allegoria, quod genus
, id est Dimidium plus toto. Nonnumquam allusio venerem adjungit
paroemiae veluti , id est Sic ferito, et , id est
Duobus simul euntibus, et
, id est
Aedibus in propriis quae rectave pravave fiant.
Aliquoties , id est verbi proprietas, proverbii simulacrum
addit ut , id est Ingens malum. Fit interdum, ut ipsum , 20
hoc est ambiguitas, decus apponat proverbio. Cujus generis est , id
est Bos in lingua, et , id est Quaecunque Mus in Pisa. Siquidem
bos et animal significat et nomisma. Mus item animantis est nomen et idem athletae
cujusdam vocabulum. Et Pisa nomen urbis accessione litterulae auctum picem
significat, . Nonnumquam ipsa eloquendi novitas paroemiam efficit ut
, id est In vino veritas. Nam si dicas ebrios vera loqui, non videbitur
adagium. Item si dicas sine cibo et potu languet libido, non habebit adagii faciem,
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
41
contra : Sine Cerere et Baccho friget Venus, nemo non agnoscit adagii speciem.
Quanquam haec ipsa novitas, ut omnis alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et
antiquitas ut , Sponde, sed praesto est jactura. Denique in
paroemiis omneis , id est ridiculi, formas invenies. Sed haec minutim
persequi molestae cujusdam diligentiae fore videatur. Tametsi de figuris
proverbialibus paulo post aliquanto copiosius dicturi sumus.
IV. Quomodo paroemia differat ab iis, quae videntur illi confinia
Sunt autem quaedam affinia paroemiis, puta , quae nostri sententias
appellant ; ad haec , qui a nostris apologi vocantur. Tum , quae
Latine breviter ac scite dicta vertere licebit. Praeterea , id est salse dicta. 10
Denique quicquid allegoriam aut aliam quampiam figuram proverbialem ceu
personam prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere secernere, si
quis ad finitionem tanquam ad gnomonem et regulam unumquodque norit
applicare, tamen quo faciam satis imperitioribus, haud gravabor rudius et pinguiore,
quod aiunt, Minerva rem explicare, ut plane constet, quid in hoc opere sim secutus.
Primum inter sententiam et paroemiam ejusmodi ratio est, ut utraque cum
altera conjungi, utraque rursus ab altera queat sejungi non aliter quam album ab
homine. Ut enim non statim album quod homo, neque protinus homo quod album,
nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo. Ita non raro fit, ut sententia
paroemiam complectatur ; at non statim quod paroemia fuerit, idem erit et sententia, 20
neque contra velut
Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet,
et
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit,
Non ut sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diverso, Ego in portu navigo, ut est
proverbium, ita sententia non est. Rursum, , id est Ne puero
gladium, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur, denique et
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
42
allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui gravati non sunt
operam in hoc genere sumere , id est sententiarum collectionem,
conscribentes, inter quos praecipuus Joannes Stobaeus ; quorum ego certe laborem
probarim libentius quam aemulari velim.
Sed ad reliqua : Aphthonius in Progymnasmatis simpliciter , id
est fabulam, vocat. Huic sunt, ut ait, varia ex inventoribus cognomina : ,
, , . Quintilianus ait a Graecis appellatum
, a Latinorum nonnullis apologationem, non satis in usum
recepto nomine. Neque negat paroemiae confinem esse, verum ita distingui ut
totus sit apologus, paroemia veluti fabella brevior. Exempli loco posuit : Non 10
nostrum onus, bos clitellas. Ad hunc quidem modum usurpavit Hesiodus :
, .
, id est
Aenon principibus referam, norint licet ipsi.
Vocalem accipiter sic affatus philomenam est.
Utitur eundem ad modum Archilochus et Callimachus. Etiamsi Theocritus
, anon pro paroemia videtur usurpasse :
' .
Jam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis quam sententiae.
Quemadmodum enim illud : , , simul et 20
adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in convivio tacentem :
, , , id est Si quidem
stultus es, sapientem rem facis, si vero sapiens, stultam, item illud : Decet Caesaris
uxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare, apophthegma
quidem est, at non item paroemia. Item Soles duabus sedere sellis simul et
proverbium et est ; contra Mater numquam, pater persaepe, item illud
Turonii : Ad molas sunt, quidem est, at non item adagium. Quanquam sunt
in hoc genere quaedam adeo commode dicta, ut facile possint in adagiorum ordinem
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
43
ascisci velut illud : , id est Usque ad aras sum amicus. Adest
enim simul et brevitas et sententia et figura. Haec Paulo verbosius inculcavimus, ne
quid a nobis in hoc expectetur opera, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem,
neve quis per negligentiam praeteritum existimet, quod prudentes consultoque
tanquam ab argumento alienum praetermisimus.
V. Commendatio proverbiorum a dignitate
Porro autem ne quis hanc doctrinae partem tanquam nimium humilem et
impendio facilem peneque puerile fastidiat atque aspernetur, paucis exponam,
quantum haec, sicuti videntur minutula, apud antiquos illos obtinuerint dignitatis ;
deinde quantum adferant commoditatis, si quis in loco sciteque utatur ; postremo 10
non usqueadeo cujuslibet esse recte proverbiis uti.
Principio cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos
viros, vel illud sat argumenti puto, quod primi nominis auctores non indigna
duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum primus
est Aristoteles, nimirum tantus philosophus, ut unus hic pro multis suffecerit.
Reliquit is teste Laertio de paroemiis volumen unum. Chrysippus item ad Zenodotus
duos de proverbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de re Cleanthes. Quorum
virorum si labores extarent, nobis non fuisset necesse tanto sudore quaedam ex
minutis istis scriptoribus, et iisdem ut indiligentibus, ita depravatissimis etiam,
expiscari. Reperiuntur nonnulla proverbiorum collectanea Plutarchi nomine, sed 20
paucula eaque ferme nuda. Inter paroemiographos subinde citatur tum ab aliis tum
ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus Solensis, Aristotelis auditor, et Aristides,
deinde Zenodotus, qui Didymi Tarrhaeique paroemias in compendium redegit.
Citantur et Theophrasti proverbia in commentariolis Demosthenis. Unde liquet et
illos hisce de rebus commentarios reliquisse. Neque me fugit id operis Zenobii
nomine circunferri. Verum quoniam invenio quaedam apud Aristophanis
interpretem Zenodoti ejus, qui Didymum ac Tarraheum in compendium redegerit,
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
44
nomine relata, quae ad verbum in hujus commentariis leguntur, velim mihi citra
fraudem esse, quod is quocunque fuerit nomine (quid enim refert ?) in hoc opere
Zenodoti titulo adducetur. Hic praeter alios Milonem quendam paroemiagraphum
allegat. Citatur et Daemon quispiam cum ab aliis compluribus tum ab eo qui
dictiones aliquot ex orationibus Demosthenis est interpretatus, qui multos de
proverbiis libros videtur composuisse. Nam citatur liber XL. Extant et Diogeniani
collectanea. Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata proverbia, quae
nudius recensuisset Diogenianus, etiam si opus pugnat cum suo prologo, cum is
nomenclatura auctorum profiteatur et proverbiorum argumenta, hic ita nudus sit, ut
nihil esse possit magis. Unde in conjecturam adducor opus hoc copiosius ab auctore 10
descriptum post ab alio quopiam in compendium contractum. Suidas, qui et ipse in
hoc numero ponendus est, Thaetetum quondam adducit, qui de proverbiis
conscripserit. Sed quid ego hos, cum sapientes Hebraei non dubitarint hoc titulo
libros aliquot aedere et arcani numinis adoranda mysteria paroemiis includere, in
quibus eruendis tot tantorum thelogorum ingenia desudarunt hodieque desudant ?
Nec illud argumentum leve, quod inter bonos auctores, ut quisque fuit eruditissimus
eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris aspersit. Et ut a
Graecis exordiar, quid magno illo Platone (ne dicam divino) , ut
sic dixerim ? Aristoteles, serius alioqui philosophus, haudquaquam gravatur suis illis
disputationibus paroemias crebras ceu gemmulas intertexere. Quem quidem sicut in 20
caeteris, ita hac quoque in parte Theophrastus est aemulatus. Plutarchus gravis
sanctusque ac pene tetricus auctor, quam multis undique scatet adagiis ? Quem nec
piguit inter problemata quasdam paroemias et proponere et excutere idque
Aristotelis exemplo.
Jam ut ad Latinos veniam omissis utroque in genere grammaticis et poetis, nisi
si quis in his M. Varronem existimat annumerandum, qui Menippeis illis suis
proverbiales indidit titulos, ut plane consentaneum sit illum argumenta fabularum
non aliunde quam a proverbiis sumpsisse mutuo. Romani principes non
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
45
existimarunt inferius esse majestate imperiali, ut magnis de rebus consulti proverbio
responderent, quod etiam nunc etiam extat in Digestis :
, id est Nec omnia nec passim nec ab omnibus. Denique quis
ausit hic genus fastidire, cum videat sacrorum vatum oracula quaedam proverbiis
constare ? Quorum de numero est illud : Patres nostri comederunt uvam acerbam et
dentes nostri obstupuerunt. Quis non etiam veneretur ut rem quampiam sacram et
mysteriis accomodatam, cum ubique nobis imitandus Christus ipse peculiariter hoc
sermonis genere delectatus fuisse videatur ? Apud Graecos hoc adagium fertur :
, id est E fructu arborem judico. Apud Lucam item
legitur : , 10
, id est Non enim est arbor bona quae fructum faciat vitiosum,
neque arbor vitiosa quae fructum faciat bonum. Apud Graecos Pittacus philosophus
consultorem suum ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda uxore
proverbio doceatur audiatque . Christus puerorum citat
paroemiam sic in foro ludentium :
, id est Cecinimus vobis tibiis et non
saltastis ; cecinimus lugubre et non plorastis. Cui simillimum est illud Theognidis, si
sacra licet conferre profanis :
, id est 20
Non etenim cunctis placeat vel Jupiter ipse,
Seu mittens pluviam seu cohibens pluviam.
Quodsi quem movet antiquitatis auctoritas, nullum doctrinae genus antiquius fuisse
videtur quam paroemiarum. In his ceu symbolis tota ferme priscorum philosophia
continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientum oracula quam proverbia ?
Quibus tantum honoris habitum est olim, ut non ab homine profecta, sed coelitus
delapsa viderentur. E coelo, inquit Juvenalis, descendit , id est Nosce
teipsum. Proinde pro foribus templorum veluti digna diis inscribebantur passimque
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
46
colonis ac marmoribus inscalpta visebantur tanquam immortali digna memoria.
Quodsi minutula quaepiam res videtur adagium, meminerimus ista non mole, sed
precio aestimari oportere. Quis enim sanus enim non pluris faciat gemmulas
quamvis perpusillas quam saxa quaedam ingentia ? Et ut auctore Plinio in
minutissimis animantibus, velut araneolo culiceque, majus est naturae miraculum
quam in elephanto, siquis modo proprius contempletur, itidem in re litteraria
nonnumquam plurimum habent ingenii, quae minima sunt.
VI. Ad quot res utilis paroemiarum cognitio
Reliquum est, ut paucis ostendamus non minus utilitatis inesse proverbiis
quam olim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiarum cognitio cum ad alia 10
permulta tum potissimum ad quatuor : ad philosophiam, ad persuadendum, ad
decus et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque auctores. Principio, ne
cui mirum videatur quod proverbia dixerim ad philosophiae scientiam pertinere,
Aristoteles, apud Synesium existimat nihil aliud esse paroemias quam reliquias
priscae illius philosophiae maximis rerum humanarum cladibus extinctae. Easque
servatas esse partim ob compendium brevitatemque partim ob festivitatem ac
leporem, ideoque non segniter nec oscitanter, sed pressius ac penitius inspiciendas.
Subesse enim velut igniculos quosdam vetustae sapientiae, quae in pervestiganda
veritate multo fuerit perspicacior quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus
item in commentario, cui titulum fecit Quo pacto sint audiendi poetae, veterum 20
adagio simillima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res ac
divinae minutulis et in speciem pene ridiculis ceremoniis significari solent. His enim
tam brevibus dictis per involucrum quoddam eadem innui, quae philosophiae
principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi velle paroemiam illa
Hesiodiam , quam quod Plato tum in Gorgia tum in libris
politicis tam multis argumentis conatur ostendere :
, id est Satius est injuriam admittere quam injuriam ferre. Quod autem
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
47
unquam dogma proditum est a philosophis vel ad recte instituendam vitam
salubrius vel Christianae religioni vicinius ? At rem tantam videlicet tantillum
proverbiolum complectitur , id est Dimidium plus toto. Nam
qui totum aufert, is alterum fraudat, ut cui nihil reliqui faciat. Contra, qui dimidium
duntaxat accipit, is aliqua parte fraudatus videtur. Praestat autem fraudari quam
fraudare. Praeterea si quis Pythagoricum illud , id est
Communes res amicorum, diligentius penitiusque discutiat, nimirum inveniet in tam
brevi dicto felicitatis humanae summam esse comprehensam. Quid enim aliud agit
Plato tot voluminibus quam ut communitatem persuadeat et hujus auctore
amicitiam ? Quae si mortalibus persuadet queat, ilico facessant e medio bellum ; 10
invidia, fraus, breviter universum malorum agmen semel e vita demigret. Quid aliud
egit princeps nostrae religionis Christus ? Nimirum unicum duntaxat praeceptum
mundo tradidit charitatis admonens ab ea una summam et legum et prophetarum
pendere. Aut quid aliud hortatur charitas quam ut omnium omnia sint communia ?
Videlicet, ut amicitia coagmentati cum Christo glutino nimirum eodem, quo ille cum
Patre cohaeret, absolutissimam illam communionem quoad licet imitantes, per quam
ille et Pater idem sunt, nos item idem cum illo simus et, ut ait Paulus, unus spiritus et
una caro cum Deo efficiamur, jamque amicitiae jure omnia illi nobiscum, omnia
nobis cum illo sint communia. Deinde paribus amicitiae vinculis alii cum aliis inter
nos copulati velut ejusdem capitis membra, tanquam idem et unum corpus et eodem 20
animemur spiritu, iisdem doleamus, iisdem gaudeamus. Id quod etiam mysticus ille
panis e pluribus granis in eandem coactus farinam et vini potus e multis racemis in
eundem liquorem confusus admonet. Postremo, ut cum summa rerum creatarum sit
in deo, Deus vicissim in omnibus, omnium universitas velut in unum redigatur.
Vides quantum philosophiae vel theologiae magis oceanum nobis paroemia tantilla
aperuit.
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
48
VII. Ad persuadendum conducere proverbia
Quod si cui satis non sit ipsum sapere, verumetiam aliis persuadere cupiat,
quam non inutilis sit haec proverbiorum supellex vel Aristoteles ipse satis declarat,
qui non semel in Rhetorices praeceptis paroemias inter testimonia connumerat,
Quemadmodum, inquiens, si quis suadere velit, ne cum homine sene copulet aliquis
necessitudinem, utetur hujus proverbii testimonio : , id
est Ne unquam benefacias seni. Rursum si quis persuadere studeat, ut liberos item
interficiat qui parentem occiderit, huic usui futurum est hoc proverbium :
id est
Stultus qui natos occiso patre relinquat. 10
Quantum adferant ad persuadendi facultatem momenti testimonia, cui non
cognitum est ? neque mediocriter conducunt sententiae. At inter haec quoque idem
proverbia collocat. Quintilianus item in Institutionum libris compluribus locis
proverbiorum mentionem facit tanquam non una ratione ad bene dicendum
conducentium. Nam quinto libro in argumentorum genere collocat, quas Graece
appellant ; quorum non mediocris utilitas. Quin magis ipsa Fabii verba libet
adscribere : Ne haec quidem, inquit, vulgo dicta et recepta persuasione populari sine
usu fuerint testimonia. Sunt enim quaodammodo vel potentiora etiam, quod non
causis accomodata, sed liberis odio et gratia mentibus ideo tantum dicta factaque,
quia aut honestissima aut verissima videbantur. Pauloque inferius : Ea quoque quae 20
vulgo recepta sunt hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt.
Quale est Ubi amici, ibi opes, et Conscientia mille testes, et apud Ciceronem, Pares
cum paribus (ut est in veteri proverbio) facillime congregantur. Neque enim
durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus viderentur. Hactenus Fabii verba
retulimus. Idem autem paulopost deorum oracula paroemiis subnectit velut his
affinia cognataque. Jam quid M. Tullius ? Nonne in actione pro L. FLacco proverbio
fidem testibus abrogat ? Id est hujusmodi : , id est In Care
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
49
periculum. An non in eadem totius gentis Graecorum in ferendis testimoniis fidem
elevavit hoc proverbio ? Da mihi testimonium mutuum. Quid quod ipsi etiam
philosophi passim suas rationes proverbiis fulciunt ? Quo minus mirandum, si
frequenter historiographi narrationis fidem ex adagio quopiam petunt. Adeo quod in
litteris intercidit, quod titulis, quod colossis, quod marmoribus servari non potuit,
proverbio servatur incolume, ut et hanc obiter adagiorum laudem indicem.
Denique non gravatur divus Hieronymus Evangelicam sententiam adagii
vulgati testimonio confirmare : Dives aut iniquus aut iniqui haeres. Ne Paulus
quidem ipse dedignatur locis aliquot proverbiorum uti testimoniis neque injuria.
Etenim si , id est probabilitas, ad persuadendum vel primas obtinet 10
partes, quid quaeso, probabilius quam quod non nemo dicit ? Quid verisimilius
quam id, quod tot aetatum, tot nationum consensus et velut idem suffragium
comprobavit ? Inest nimirum, inest in his paroemiis nativa quaedam et genuina vis
veritatis. Alioquin qui fieri potuit, ut eandem plerunque sententiam in centum
dimanasse populos, in centum videamus transfusam linguas, quae ne tot quidem
seculis, quibus nec pyramides obstiterunt, vel interierit vel consenuerit ? Ut merito
dictum illud videatur veritate nihil esse robustius. Deinde fit, nescio quo pacto, ut
sententia proverbio quasi vibrata feriat acrius auditoris animum et aculeos quosdam
cogitationum relinquat infixos. Nam longe minus tanget animum, si dixeris Caduca
et brevis est hominis vita quam si proverbium cites Homo bulla. Postremo quod de 20
risu scribit Fabius maximas difficultates causarum, quae nullis argumentis dissolui
queant, joco eludi, id vel maxime praestat paroemia.
VIII. Ad ornatum conducere paroemiam
Porro quantum vel dignitatis vel veneris adjungat orationi tempestivus
proverbiorum usus, non arbitror pluribus explicandum. Primum enim quis non videt
quantum majestatis vel ex ipsa antiquitate concilient orationi ? Tum si quod schema,
quod amplitudinem ac sublimitatem apponat sermoni, rursum si quod ad gratiam
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
50
dictionis facit, denique si qua ratio festivitatis, cum paroemia plerumque per omnes
figurarum species, per omnes facetiarum formas varietur, nimirum, quicquid illa
solent adferre, conferet ac genuinam quandam peculiaremque gratiam de suo
insuper adjunget. Proinde si scite et in loco intertexantur adagia, futurum est, ut
sermo totus et antiquitatis ceu stellulis quibusdam luceat et figurarum arrideat
coloribus et sententiarum niteat gemmulis et festivitatis cuppediis blandiatur,
denique novitate excitet, brevitate delectet, auctoritate persuadeat.
IX. Ad intelligendos auctores conducere paroemiam
Jam ut non sit alius paroemiarum usus, certe ad intelligendos optimos
quosque, hoc est vetustissimos auctores, non utiles modo sunt, verumetiam 10
necessariae. In quibus cum pleraque sunt depravata, tum hae vel depravatissimae
sunt, propterea quod fere aenigmaticum quiddam habent, ut etiam a mediocriter
eruditis non intelligantur ; tum quod plerumque velut ex abrupto interseruntur
nonnunquam etiam mutilatim ut , id est Sursum fluminum ;
aliquoties unico verbo notantur ut apud Ciceronem in Epistolis ad Atticum : Subveni,
quaeso, dum est , id est principium. Indicat autem illud proverbium :
, id est
Principio praestat quam fini adhibere medelam.
Haec itaque multum offundunt tenebrarum, si ignorentur. At rursum lucis
plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Hinc illae tum Graecorum tum Latinorum 20
codicum prodigiosae depravationes, hinc foedi interpretum lapsus Graeca Latine
vertentium, hinc quorundam etiam eruditorum in enarrandis auctoribus ridicula
somnia meraque deliramenta. Quorum equidem hoc loco nonnulla referrem, nisi
placabilius judicarem meoque accommodatius instituto, ut nostris perlectis
commentariis sua cuique cogitatio suggerat, quantopere magni nominis scriptores
quibusdam in locis delirarint. Denique fit nonnunquam, ut scriptor tacite ad
proverbium alludat ; quod si nos fugerit, etiam si videbitur intellecta sententia,
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
51
tamen magna voluptatis pars aberit ignorata paroemia. Quod genus est Horatianum
illud : Equus ut me portet, alat rex. Et apud Vergilium : Fatis nunquam concessa
moveri apparet Camarina procul. Subest enim in illo proverbium : ,
, in hoc .
X. Commendatio a difficultate
Quod si juxta proverbium eaque vulgo ceu vilia
fastidiuntur quaecunque facilia videntur, (ut de me interim nihil dicam quantis
sudoribus opus hoc mihi constiterit) ne quisquam arbitretur usqueadeo proclive vel
intelligere vel sermoni paroemiam intexere. Siquidem ut non mediocris est artificii
gemmulam scite includere anulo et aurum purpurae intertexere, ita non est, mihi 10
crede, cujusvis paroemiam apte decenterque orationi inserere. Quodque Fabius
scribit de risu nihil affectari periculosius, idem de proverbio non injuria dixeris.
Etenim in hujusmodi, quemadmodum et in musica, nisi summum praestes artificem,
ridiculus sis ; et aut laudem eximiam aut risum auferas oportet.
XI. Quatenus utendum adagiis
Proinde quatenus quibusque modis uti conveniat adagiis, indicabimus. Ac
primo loco meminisse oportebit, ut quod eleganter Aristoteles in commentariis
Rhetorices admonuit de adhibendis epithetis, id nos in usurpandis adagiis
observemus, nempe ut illis utamur non tanquam cibis, sed velut condimentis, id est
non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quovis inseramus loco : 20
quemadmodum enim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris, itidem
absurdum, si non suo loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius libro
Institutionum octavo de sententiis usurpandis praecepit, id totidem ferme verbis de
paroemiis praecipi queat. Primum ne, quemadmodum dictum est, nimis crebriter
utamur. Densitas enim earum obstat invicem, quominus eluceant, quemadmodum
nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoque artifices etiam cum plura in
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
52
unam tabulam opera conferunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant.
Subsistit enim omnis paroemia, ideoque post eam utique aliud est initium. Unde
soluta fere oratio est et e singulis non membris, sed frustis collata, structura caret.
Porro ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat
intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoque incommodi, quod crebras
captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas vel coactas. Non
enim potest esse delectus, ubi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit
quicquid aut immodicum est aut intempestivum. In epistolis tamen familiaribus
licebit paulo liberius hoc genere ludere ; in oratione seria, sicuti parcius, ita etiam
accuratius adhibendae. 10
XII. Varius proverbiorum usus
Hoc in loco non ab re futurum arbitror, si paucis velut indicaro, quibus
rationibus variari queat paroemiarum usus, ut possis idem adagium alia atque alia
forma producere. Principio nihil vetat interdum, quominus idem dictum ad
complures sensus accommodes, ut illud , id est Pertusum dolium,
vel ad obliviosum vel ad profusum vel ad avarum vel ad futilem vel ad ingratum
traduci potest. Effluit enim, quicquid infuderis in animum immemoris. Apud
prodigum nihil durat. Avari cupiditas nunquam expletur. Futilis et garrulus nihil
continet. Perit quicquid contuleris in hominem ingratum. Nonnunquam per ironiam
ad contrarias etiam sententias deflectitur ; quod genus, si de mendacissimo quopiam 20
loquens dicas : , id est Audi e tripode dicta. Fit interim, ut
unius voculae commutatione diversis conveniat ut , id est
Hostium munera non munera, et , ,
, ut idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad assentatores, ad
poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem adferre creduntur. Et si quid
donant pauperes aut adulatores aut poetae, captationes sunt verius quam munera.
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
53
Breviter ad omnia in quae quocunque modo haec similitudo competit,
accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omnibus, quoties a persona ad rem
aut contra fit deflexio. Ad personam hoc pacto : Proverbium est
, id est Ne Hercules quidem adversus duos, ego vero Thersites magis quam
Hercules, qui possim utrique respondere ? Ad rem torquebitur hoc modo : Proverbio
dictum est , ego qui possim pariter et morbo et inopiae
tolerandae par esse ? Variatur et inversione proverbium, ut dictum est :
, et tu unus contra duos Hercules audes congredi ? Item hoc
pacto : Contra tritum Graecis proverbium, exspectatis carbonibus thesaurum reperi,
et Commutavimus non , id est aurea aereis, sed plane 10
, id est aerea aureis. Praeterea nonnunquam explicatur adagium et
confertur, nonnunquam simplex allegoria refertur. Aliquoties etiam mutilum
proponitur, ut si quo respondente quod nihil ad rem pertineat, dicas :
, id est Falces postulabam. Et apud Ciceronem : , id est
Quae dantur. Interim satis est unico verbo allusisse ut apud Aristotelem omnes
ejusmodi inter ipsos , id est figuli. Sunt et aliae variandi rationes ; verum
eas, si quis exactius exsequi cupiet, e nostris commentariis, quos de duplici copia
conscripsimus, petat licebit.
XIII. De figuris proverbialibus
Reliquum est ut ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius figuras 20
aliquot proverbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non magnopere
proverbiali, quaedam autem , id est proverbiali figura, ut facile possint
in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum proverbiorum generi confinis est
omnis sententia, praterea metaphora, peculiariter allegoria, et in his praecipue quae
sumuntur a rebus insignibus et vulgo celebratis ut a navigatione, a bello. Quod genus
sunt illa : secundis navigare ventis, naufragium facere, vertere vela, tenere clavum et
exhaurire sentinam et tradere ventis vela, contrahere vela. Item illa : bellicum canere
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
54
et vorsis gladiis pugnare, receptui canere, comminus atque eminus pugnare, conferre
pedem, conserere manus atque id genus alia sescenta, quae si paulo longius
traducantur, abeunt in paroemiae formam. Item quae ducuntur a rebus notis ac
vehementer quotidiano sensui familiaribus, ut quoties corporis gestus ad animi rem
transferuntur. Cujusmodi sunt premere pollicem pro favere, corrugare frontem pro
moleste ferre, ringi pro indignari, exporrigere frontem pro hilarescere. Praeterea quae
trahuntur a sensibus corporis velut olfacere pro resciscere, degustare pro experiri.
Proverbii fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio
detorquentur ut , id est bis per omnia a musicis, , id est
ex dimetiente a mathematicis, item sesquipedalia verba, incudi reddere a fabris 10
aerariis, ad amussim a fabris lapidariis, nullam lineam duxi a pictoribus, extremum
actum adjungere a scaenis. Interdum citra figuram tacita allusio proverbiale
quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad auctorem aut rem spectat magnopere
celebrem nullique incognitam, qualis est apud Graecos Homerus, apud Latinos
Vergilius. Quod genus est illud apud Plutarchum :
, id est Quandoquidem testes sane Platoni multique
bonique adsunt. Allusum est enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere
consuevit : id est Quis hic ? Deinde qui aderant, respondebant :
, id est Multique bonique adsunt. Item illud apud Ciceronem ad
Atticum : , id est Simul duobus euntibus, et apud Lucianum : 20
, id est Medicorum filii, pro medicis ipsis. Accedunt ad proverbii
speciem et illa bucolico carmini familiaria, , , , ,
, id est impossibilia, necessaria, absurda, contraria, similia. sunt
hujusmodi :
, id est :
Sed labor adsimilis metiri in littore fluctus.
Et apud Vergilium :
Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
55
Et freta destituent nudos in littore pisces.
sunt hujusmodi :
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit.
Et apud Senecam :
Lucida dum current annosi sidera mundi.
exemplum hoc erit :
Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.
Contrariorum hoc :
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos,
Me tamen urit amor. 10
Item apud Theocritum :
,
, id est
Ecce silet maris unda, silent et flamina venti ;
Haud tamen intra nostra silent praecordia curae.
Similium :
Torva laena lupum sequitur, lupus ipse capellam.
Et apud Theocritum :
, , id est
Capra petit citysum, sequitur lupus ipse capellam. 20
Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae constant vel
ejusdem aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu. Quod genus sunt :
, , id est Perdam te malum
male, mali corvi malum ovum, et , id est alumnus sapientis
sapiens, (id quod est apud Graecos comicos pariter ac tragicos paene sollemne) et
eveniunt digna dignis, amico amicus, malis malus, bonis bonus, uterque utrique
cordi, suus rex reginae placet et manus manum fricat, graculus ad graculum.
Contrariorum genus sic habet : , , id est et justa et
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
56
injusta, probe et improbe, apud Aristophanem ; , id est
volentibus et nolentibus, apud Platonem, item , id est nullum
dictum neque factum, apud nostros item verum ubi fas versum atque nefas, facta
atque infecta canebat. Quo tropo sic usus est Valerius Maximus, ut ad verum sensum
non cohaereat, tantum exaggerat. Obtestantem, inquit, se adversus omne phas et
nephas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam
qui consistit, ut facinus nefarium dicatur esse factum adversus omne nefas Quo jure
quaque injuria, quidvis et facere et pati, digna atque indigna, quid dixit aut quid
tacuit ? domi bellique, publice privatim, quod scis nescis, clamque palamque, jocaque
et seria, manibus pedibusque, noctesque diesque, quae prima aut ultima ponas, 10
neque magnum neque parvum, juvenesque senesque, diis hominibusque
plaudentibus. Ad hanc formam pertinent etiam haec passim apud poetas obvia :
, , , ,
, , , , ,
, , , id est virgo non virgo, sponsa
non sponsa, nuptiae non nuptiae, non civitas civitas, malus Paris Paris, infelix
felicitas, non dona dona, non metuendus metus, non bellum bellum, ornatus
inornatus, ingrata gratia, inopes opes. Haec nonnunquam accidit et in
dictione composita ut , id est stulte sapiens, et , id est
dulciter amarus. Sic etiam Plutarcho teste suum affectum vocant amantes ex 20
voluptate et dolore mixtum, ita ut libenter contabescant. Huc pertinet et illa
, id est contrarietas aenigmatica, ut ,
, et , , ,
, , ,
, id est portans non porto, habens non habeo, vir et non vir, avem et
non avem, vidensque et non videns, in ligno et non ligno, sedentem et non sedentem,
lapide et non lapide, jaculatur et non jaculatur. Quod aenigma refertur et apud
Athenaeum ex Clearcho et apud Tryphonem, cujus meminit Plato quoque. Hujus
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
57
formae sunt et illa : , id est elinguis loquax, , id est
vulnerabilis invulnerabilis, , id est hirsutus levis, , id est
fetus non fetus. Cujusmodi permulta proponit ac solvit Athenaeus libro decimo.
Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obscuritatem, quanquam alias
improbatam, imo veluti familiarem libenter amplectitur. Quod genus fuerit, si quis
parum sane locutum jubeat Anticyram navigare aut porcum caedere aut squillam e
sepulchris vellere, quorum primum est apud Horatium, alterum apud Plautum,
tertium apud Theocritum. Proinde et oracula pleraque in jus proverbiorum abierunt
et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam videntur pertinere. Praecipue
peculiaris est adagiorum generi hyperbole ut caelum territat armis et saxa clamore 10
rumpit et risu diffluo, maxime si qua metaphorae species admisceatur. Effertur variis
modis vel per denominationem vel per comparationem vel per similitudinem vel per
epitheton. Exempla sunt : alter Aristarchus et noster hic Phalaris et Stentore
clamosior, velut leaena in machaera, Stentorea vox, Nestorea facundia. Neque vero
pigebit ceu fontes aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit.
Ab ipsa re
Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum scelus
appellamus, dedecorosum dedecus, pestilentem pestem, lurconem barathrum,
tenebrionem tenebras, contaminatum labem, spurcum caenum, contemptum
quisquilias, impurum sterquilinium, portentosum portentum, molestum hulcus, 20
carcere dignum carcerem. Quorum unumquodque fere potest et per comparationem
efferri ut , id est auro magis aurea, et ipsa nequitia nequior,
caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior,
paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantior infantia. Ad hanc
classem pertinent et illa : pater esuritionum et omnis eloquentiae fons et plus quam
infantissimus et plus quam perditus.
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
58
A rebus similibus
Huic proxima sunt, quae a rebus similibus trahuntur ut melle dulcior, pice
nigrior, nive candidior, oleo tranquillior, infima auricula mollior, auro purior,
plumbo stupidior, stipite tardior, litore surdior, iracundior Adria, aequore surdior,
spongia bibacior, harenis sitientior, pumice siccior, aere Dodonaeo loquacior, vitro
fragilior, pila volubilior, cothurno instabilior, clemate Aegyptia gracilior, alno
procerior, cote durior, sole clarius, sidere pulchrior, buxo pallidior, Sardois herbis
amarior, alga vilior, Aetna aestuantior, beta insulsior, trutina justior, spina distortior,
ampulla vanior, pluma levior, vento instabilior, morte odiosior, barathro capacior,
labyrintho involutior, corchoro vilior, subere levior, dolio pertuso incontinentior, 10
laterna perlucentior, clepsydra perstillantior, fonte purior, Euripo mobilior, oculis
carior, luce dulcior, vita antiquior, rubo arefacto praefractior, crambe recocta
molestior, clavo purior, Floralibus licentiosior.
Ab animantibus
Item ab animantibus, ut muliere loquacior, passere salacior, hirco libidinosior,
cervo vivacior, cornice annosior, graculo magis obstreperus, luscinia vocalior,
dipsade nocentior, vipera virulentior, vulpe fraudulentior, echino asperior, porcello
Acarnanio lenior, anguilla magis lubricus, lepore timidior, limace tardior, pisce
sanior, pisce magis mutus, delphino lascivior, Phoenice rarior, scropha fecundior
alba, nigro cycno rarior, hydra magis versipellis, albo corvo rarior, vulture edacior, 20
scorpiis improbior, testudine tardior, glire somniculosior, sue indoctior, asello
stolidior, hydris immitior, dama pavidior, hirudine bibacior, cane rixosior, urso
hispidior, tippula levior. Cujusmodi quaedam congerit et Lucianus :
, ,
, , ,
, id est Cum sint iracundiores catellis,
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
59
timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asinis, rapaciores felibus,
contentiosiores gallis gallinaceis. Item Plutarchus Adversus usuram,
, , id est Cum minus
fidei tibi habeatur quam graculo, magis mutus sis quam perdix, abjectior serviliorque
cane.
A personis deorum
Ducuntur a personis deorum : Diana intactior, ipsis Charitibus humanior,
Priapo salacior, Venere formosior, Mercurio facundior, Momo mordacior, Vertumno
inconstantior, Proteo mutabilior, Empusa magis varius. 10
A personis fabulosis
A personis fabulosis : Tantalo sitientior, Atreo crudelior, Cyclope immanior,
Oreste insanior, Ulixe dolosior, Nestore facundior, Glauco stupidior, Iro pauperior,
Penelope castior, Nireo formosior, Tithono vivacior, Erysichthone esurientior, Niobe
fecundior, Stentore clamosior, Tiresia caecior, Busiride illaudatior, Sphinge
involutior, Labyrintho intricatior, Daedalo ingeniosior, Icaro audacior, Gigantibus
elatior, Gryllo stultior, Lynceo perspicacior, Excetra pertinacior.
A personis comoediarum
A personis comoediarum : Thrasone Terentiano gloriosior, Demea jurgiosior,
Mitione facilior, Gnathone adulantior, Phormione confidentior, Davo versutior, 20
Thaide blandior, Euclione parcior.
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
60
A personis historiarum
A personis historiarum : Zoilo invidentior, Catone severior, Timone
inhumanior, Phalaride crudelior, Timotheo felicior, Sardanapalo nequior, Numa
religiosior, Phocione justior, Aristide incorruptior, Croeso ditior, Crasso nummatior,
Codro pauperior, Aesopo luxuriosior, Herostrato ambitiosior, Fabio cunctantior,
Socrate patientior, Milone robustior, Chrysippo acutior, Trachalo vocalior, Curione
obliviosior, nostri temporis Aristarchus, Christianorum Epicurus, item praeposterus
Cato.
A gentibus
A gentibus : Poeno perfidior, Scytha asperior, Scythotauris inhospitalior, 10
Cretensi mendacior, Parthis vanior, Thracibus bibacior, Thessalo perfidior, Care
vilior, Sybarita fastuosior, Milesiis effeminatior, Arabis ditior, Pygmaeo brevior,
Arcade stolidior.
Ab officiis
Ab officiis : lenone magis perjurus, cinaedo mollior, milite gloriosior,
Areopagita tristior, tyranno violentior, carnifice immanior.
XIV. De praemollienda paroemia
Jam illud tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen postea quam
docendi munus suscepimus, non gravabimur propter imperitiores admonere
videlicet ut in usurpandis adagiis meminerimus, quod in verbis novatis aut durius 20
translatis fieri Fabius jubet (id quod ait a Graecis elegantissime praeceptum esse)
videlicet , ita nos oportebit
, hoc est praecastigare et velut occurrere paroemiae, si quando vel
obscurior vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, sicuti paulo superius
Les Adages drasme, prsents par les Belles Lettres et le GRAC (UMR 5037), 2010
61
ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras et novationes vocum licentiosas et
hyperbolas parum pudentes et allegorias ad aenigma usque obscuras. Graeci
his ferme modis : , , ,
, , , , ,
, , , id est
juxta proverbium, ut aiunt, aiunt, quod dicitur, quod dici solet, ut antiquum ait
dictum, ut dicunt, ut dicitur, ut dicimus proverbio, ut dicunt jocantes, recte dictum
est. Iisdem ferme rationibus utuntur Latini : aiunt, ut aiunt, ut est in veteri proverbio,
juxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici consuevit, ut vetus verbum
usurpem, ut adagio dictum est, vere hoc dicunt. 10
Top Related