quidam referunt, ut quos Ero commemorat AD EVNDEM D ... · Hunc circa Nereidas delphinis insidentes...

25
Historiae Deorum Gentilium AD EVNDEM D. BERNARDVM BARBVLAEUM. SYNTAGMA QVINTVM. NEPTVNVS. ALII DEI MARINI. NYMPHAE. AEOLVS. NEPTVNVM a nubendo dictum putauit Varro, quod nubat, id est operiat terras: quod idem scribit Arnobius. At M. Cicero a nando uocatum existimauit. a graecis Ποσειδὼν dictus, quod pedibus terram quatiat: a ποὺς uidelicet, id est pes: et σείω, quatio. Et δῆ pro γῆ dorice, id est terra: Socrates uero apud Platonem in Cratylo, nunc dictum ait quasi ποσὶ δεσμὸν hoc est, pedibus uinculum: quia pedibus eunti, maris natura ne procedat, impedit: nunc quasi πολλὰ εἰδὼν, id est multa uidens. uel, inquit, fortassis ab eo quod dicitur σείειν id est quatere. Σείων enim, id est quatiens est nominatus, cui π ac δ fuit adiectum. Alii dictum putant a πόσις, id est a potione, quod Neptunus symbolum gerat aquae, quae mortalibus prima portio fuit. Sed et Fulgentium audiamus (quamuis hic auctor non omnino mihi, uel fide rerum, uel loquendi proprietate satis probatus, utcunque tamen audiendus:) Neptunum, inquit, tertium aquarum esse uoluerunt elementum, quem ideo Graeci et ποσειδῶνα nuncupant, quasi ποιὸν εἰδὴν, quod nos latine facientem imaginem dicimus: illa uidelicet ratione, quod hoc solum elementum imagines in se formet spectantium, quod nulli alii ex quatuor competat elementis: quamuis specula et specularia imagines repraesentent, alia (ut creditur) ratione. Tridentem uero ob hanc rem ei forte appingunt, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur: id est, liquida, foecunda, potabili. Hinc et Neptuno Amphitriten in coniugium deputant. μφὶ enim graece circumcirca dicimus, eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit: id est, sit in coelo, sit in aere, item in nubibus et in terra, ut fontes, putei. Et haec ferme Placiades. Scribit Herodotus in secundo, Neptuni nomen, id est Posidonos, ab initio non fuisse apud Aegyptios: idque nomen ab Africanis eos audiuisse, deumque putasse, uerum nullo honore cultum. Fuit autem Neptunus maris deus creditus: unde illum poetice Liquidum deum Propertius illo uersu uocauit: [p.216] Quae uoluit liquido tota subire deo. Vidi et qui Posidona est interpretatus, terrae maritum. Sane et Neptuni amores fabulosi quidam referunt, ut quos Ero commemorat apud Ouidii Heroidas: At tibi flammarum memori Neptune tuarum, Nullus erat uentis impediendus amor. Si neque Amymone, nec laudatissima forma Criminis est Tyro fabula uana tui. Lucidaque Alcyone, Ceyceque, et Alymone nata, Et nondum nexis angue Medusa comis. Flauaque Laodice, coeloque recepta Celeno, Et quarum memini nomina lecta mihi: Has certe pluresque canunt Neptune, poetae, Molle latus lateri conseruisse tuo. Sed et alios huius dei amores quos legimus, missos facimus: ut quos ridet Arnobius, Amphitrites, Hippocoontis, Menalippes, aliarum. Scribit Gellius, antiquos uocasse Neptuni filios, immanes ac feroces homines, ab omnique humanitate alienos, tanquam mari genitos: cui et Seruius in tertio Aeneidos subscribit. ait enim, de Harpyis agens, Neptunum prodigiorum omnium patrem: et perinde etiam factum, ut quotiescunque desunt parentes, redeamus ad generalitatem. Sic et peregrinos, Neptuni filios dicimus: quorum ignoramus parentes, ut etiam ante retulimus, Iouis et terrae filios. Sedenim et Phurnutus ait, propter maris uiolentiam omnes uiolenti et audacioris animi homines Neptuni filii uocati sunt: ut Cyclopes, Lestrygones, et Aloidae. Donatus Neptunum scribit, quia medius esse putaretur inter coelum et inferos, utriusque regni participem fuisse, habuisseque elementorum potiorem partem. ideoque tridentem habere, pro numero elementorum: unde et τριαινοῦχος, hoc est Tridentifer. quod et Proclus refert in Cratylum Platonis, ubi de fratrum trinitate agit. Phurnutus tamen in maris impetum retulit: ipsum lege. Pingebatur Neptunus et ipse uariis modis, nunc pacatus et tranquillus, nunc commotus, ut in primis in Homero et Vergilio poetis uidemus: nunc nudus etiam cum tridente et concha, quo modo ipse conspexi: nunc in ueste caerulea, id est cyanea, ut Phurnutus ait. Lucianus in Sacrificiis, cyaneis capillis et nigris effingit. Sic tamen a Philostrato in Imaginibus, cum equis scilicet et cetis in mari tranquillo incedere. Sed et cum buccino et fuscina, qualem marmoreum uidi. Scribit in Delphino Hyginus: Qui Neptuno, inquit, simulachrum faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere uidemus, quod Neptuno

Transcript of quidam referunt, ut quos Ero commemorat AD EVNDEM D ... · Hunc circa Nereidas delphinis insidentes...

  • Historiae Deorum Gentilium AD EVNDEM D. BERNARDVM

    BARBVLAEUM. SYNTAGMA QVINTVM. NEPTVNVS. ALII DEI MARINI.

    NYMPHAE. AEOLVS. NEPTVNVM a nubendo dictum putauit

    Varro, quod nubat, id est operiat terras: quod idem scribit Arnobius. At M. Cicero a nando uocatum existimauit. a graecis Ποσειδὼν dictus, quod pedibus terram quatiat: a ποὺς uidelicet, id est pes: et σείω, quatio. Et δῆ pro γῆ dorice, id est terra: Socrates uero apud Platonem in Cratylo, nunc dictum ait quasi ποσὶ δεσµὸν hoc est, pedibus uinculum: quia pedibus eunti, maris natura ne procedat, impedit: nunc quasi πολλὰ εἰδὼν, id est multa uidens. uel, inquit, fortassis ab eo quod dicitur σείειν id est quatere. Σείων enim, id est quatiens est nominatus, cui π ac δ fuit adiectum. Alii dictum putant a πόσις, id est a potione, quod Neptunus symbolum gerat aquae, quae mortalibus prima portio fuit. Sed et Fulgentium audiamus (quamuis hic auctor non omnino mihi, uel fide rerum, uel loquendi proprietate satis probatus, utcunque tamen audiendus:) Neptunum, inquit, tertium aquarum esse uoluerunt elementum, quem ideo Graeci et ποσειδῶνα nuncupant, quasi ποιὸν εἰδὴν, quod nos latine facientem imaginem dicimus: illa uidelicet ratione, quod hoc solum elementum imagines in se formet spectantium, quod nulli alii ex quatuor competat elementis: quamuis specula et specularia imagines repraesentent, alia (ut creditur) ratione. Tridentem uero ob hanc rem ei forte appingunt, quod aquarum natura triplici uirtute fungatur: id est, liquida, foecunda, potabili. Hinc et Neptuno Amphitriten in coniugium deputant. ἀµφὶ enim graece circumcirca dicimus, eo quod omnibus tribus elementis aqua conclusa sit: id est, sit in coelo, sit in aere, item in nubibus et in terra, ut fontes, putei. Et haec ferme Placiades. Scribit Herodotus in secundo, Neptuni nomen, id est Posidonos, ab initio non fuisse apud Aegyptios: idque nomen ab Africanis eos audiuisse, deumque putasse, uerum nullo honore cultum. Fuit autem Neptunus maris deus creditus: unde illum poetice Liquidum deum Propertius illo uersu uocauit: [p.216]

    Quae uoluit liquido tota subire deo. Vidi et qui Posidona est interpretatus, terrae

    maritum. Sane et Neptuni amores fabulosi

    quidam referunt, ut quos Ero commemorat apud Ouidii Heroidas:

    At tibi flammarum memori Neptune tuarum, Nullus erat uentis impediendus amor. Si neque Amymone, nec laudatissima forma Criminis est Tyro fabula uana tui. Lucidaque Alcyone, Ceyceque, et Alymone

    nata, Et nondum nexis angue Medusa

    comis. Flauaque Laodice, coeloque recepta Celeno, Et quarum memini nomina lecta mihi: Has certe pluresque canunt Neptune, poetae, Molle latus lateri conseruisse tuo. Sed et alios huius dei amores quos legimus,

    missos facimus: ut quos ridet Arnobius, Amphitrites, Hippocoontis, Menalippes, aliarum. Scribit Gellius, antiquos uocasse Neptuni filios, immanes ac feroces homines, ab omnique humanitate alienos, tanquam mari genitos: cui et Seruius in tertio Aeneidos subscribit. ait enim, de Harpyis agens, Neptunum prodigiorum omnium patrem: et perinde etiam factum, ut quotiescunque desunt parentes, redeamus ad generalitatem. Sic et peregrinos, Neptuni filios dicimus: quorum ignoramus parentes, ut etiam ante retulimus, Iouis et terrae filios. Sedenim et Phurnutus ait, propter maris uiolentiam omnes uiolenti et audacioris animi homines Neptuni filii uocati sunt: ut Cyclopes, Lestrygones, et Aloidae. Donatus Neptunum scribit, quia medius esse putaretur inter coelum et inferos, utriusque regni participem fuisse, habuisseque elementorum potiorem partem. ideoque tridentem habere, pro numero elementorum: unde et τριαινοῦχος, hoc est Tridentifer. quod et Proclus refert in Cratylum Platonis, ubi de fratrum trinitate agit. Phurnutus tamen in maris impetum retulit: ipsum lege. Pingebatur Neptunus et ipse uariis modis, nunc pacatus et tranquillus, nunc commotus, ut in primis in Homero et Vergilio poetis uidemus: nunc nudus etiam cum tridente et concha, quo modo ipse conspexi: nunc in ueste caerulea, id est cyanea, ut Phurnutus ait. Lucianus in Sacrificiis, cyaneis capillis et nigris effingit. Sic tamen a Philostrato in Imaginibus, cum equis scilicet et cetis in mari tranquillo incedere. Sed et cum buccino et fuscina, qualem marmoreum uidi. Scribit in Delphino Hyginus: Qui Neptuno, inquit, simulachrum faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere uidemus, quod Neptuno

  • gratissimum esse arbitrantur. Scribit Plato in Critia, uel Atlantico, templum amplitudinis eximiae, et structurae admodum mirandae: deumque ipsum Neptunum [p.217] curru insistentem, et tenentem equorum alatorum habenas, laquearia alta ceruice tangentem. Hunc circa Nereidas delphinis insidentes centum: tot enim esse putabantur. Martianus uero ita expressit: Maritima, inquit, inundatione uiridior, coronam albidi salis instar candidam, atque spumarum caniciei concolorem habens. Nomismata ipse duo conspexi, alterum Vespasiani, alterum Adriani, quae ambo habebant a tergo has literas, NEPT. RED. hoc est, Neptuno reduci. pulchra uero erat imago nudi stantis, in laeui humeri tergo propendebat amictus, dextera trilorem scuticam, laeua elatum tridentem tenebat. A Neptuno porro Neptunalia dicta, huius enim dei VI feriae, ait M. Varro. Graeci uero octauum cuiusque mensis diem Neptuno sacrum esse uoluerunt, ut Plutarchus in Theseo, et nos in Fastis retulimus. Sed iam ipsius dei nomina interpretemur. Secundus Iupiter aliquando Neptunus uocatus est. Statius: Dextramque secundi, Quod superest, complexa Iouis. ut Iupiter tertius, Pluto dictus est. Βασιλεὺς Ποσειδὼν, id est Neptunus rex

    cognominatus est apud Troezenios. nam cum inter Neptunum et Pallada certamen ortum esset de Troezeniorum regione, Iupiter statuit, ut amborum communis esset ditio: qua ex re Neptunus rex, et Vrbana Minerua, id est Πολιὰς ᾽Αθήνα, item fortis, id est Sthenias, dicti ibi fuere. historiam in secundo Pausanias pluribus exponit.

    Tridentifer, et Tridentiger deus Neptunus dictus est, Ouidius in XI. Metamorphoseon,

    Cumque tridentigero tumidi genitore profundi.

    Hinc Τριαινοῦχον Graeci nuncupant, id quod et in Scholiis Procli in Cratylum Platonis scribitur. Sed et Εὐτριαίνης interdum dictus est, hoc est, tridente et fuscina bonus. Quare uero fuscina Neptuno attribuatur, praeter quae iam ex Fulgentio ascripsi, pluribus etiam ostenditur. uel quod ea piscatores utantur, uel quod aptum sit instrumentum ad mouendam terram. Iidem praeterea Graeci Neptunum ᾽Ορσοτρίαιναν, id est Tridente furentem uocant. Pindarus, et ᾽Αγλαοτρίαιναν, hoc est illustrem fuscina. Legi et his diebus graecum elegans epigramma, quod Corinthi in Isthmo

    positum fuit, quo et Τριαινοκράτορα appellatum obseruauimus. Μυκέταν Neptunum appellatum apud

    poetas, et Phurnutum, et grammaticos legimus, a mugitu, et maris (ut si dicam) boatu. quin et mare ipsum sonorum uocant, et perstrepens, ἀγάστονον, et πολύφλοισβον, ab ipso strepitu, quem non absimilem a boum mugitu ipsum mare edere uidetur. Sed et huic deo ταύρους παµµέλαινας, id est tauros ualde furuos nigrosue immolabant, ut etiam in De sacrificiis Syntagmate dicemus. Hoc quidem loco Phurnutus ait, [p.218] propter maris colorem. unde etiam, ait, et illum Κυανοχαίτην appellabant, quod cyaneas et caeruleas iubas haberet. Sed et fluuios ταυρώπους καὶ κερασφόρους, id est cornigeros, et tauriformes interdum, eadem ratione appellatos uidemus: tametsi aliter in Baccho relaturi. Quin et si Hesychio stamus, Neptunus ipse Ταῦρος et Ταυρεῖος nuncupatus est, et Ταυρία ipsius dei celebritas, quod et Phauorinus probat. At uero in Scholiis scuti Herculis Hesiodi, super eo uersu, καὶ ταύρεος ἐννοσίγαιος, scribitur: τάυρεος epitheton Neptuni, Boeotice, quod ei deo tauri mactabantur in Helicone: uel ut alii dicunt, in Onchesto: idque uel propter undarum fluctuumque sonitum, ex quo etiam Ταυρόκρανος, id est Tauriceps dictus est. Porro et ab eadem Onchesti urbe, idem Onchestius, ut Pausanias docet, cognominabatur. Homerus: ᾽Ογχεστόν τ´ ἱερὸν, Ποσιδήιον ἄγλαον

    ἄλσος, hoc est, Onchestumque sacrum, Neptuni splendida

    templa. Prosclystius Neptunus hac de causa

    cognominatus est. Cum enim Iuno et Neptunus de agro Argiuo contenderent, Inachus et alii electi iudices ipsum Iunoni adiudicarunt. at Neptunus grauiter commotus, agrum ipsum inundauit: qua ex re Iuno Neptunum rogauit, ut alluuionem reduceret. quod cum sororis precibus Neptunus delinitus fecisset, Argiui in huius rei memoriam templum Neptuno consecrarunt, quem ex re Προκλύστιον appellarunt. historia pluribus a Pausania recitatur.

    Taenarius Neptunus dictus, ut Suidas et alii tradunt. Taenarus Laconiae est promontorium, ubi ad inferos aditum esse putarunt ueteres: in quo etiam fuit Asphalii Neptuni templum, ad quod cum Hillotes, id est serui Lacedaemoniorum supplices confugissent, eos

  • Lacedaemonii nihil uerentes, interemerunt: qua ex re impii habiti sunt, et scelesti, quod templi religionem uiolassent. Historiae meminit in primo Thucydides. unde prouerbium, Taenarium malum, factum est, cum maximum malum significatur: quoniam atrocissime Lacedaemonii se gesserunt aduersus Hillotas supplices. A Taenaro etiam, ut Hesychius scribit, celebritas Taenarias: et Taenaristae, quin ea exercebantur. Hinc igitur Taenarius deus Neptunus dictus, Poeta in Priapeis:

    Vnde Taenarus, aequorisque regi. Propertius: Non sic Aemonia Salmonida mixtus Enipeo Taenarius facili pressit amore deus. Ποντοµέδων, id est Ponti rex, Neptunus

    cognominatus frequenter a Graecis, a nostro uero poeta Ouidio rector pelagi ideo uocatus. ita enim canit: Mulcet aquas rector pelagi. Neptunus uero iratus [p.219] Aeolo et uentis libro primo Aeneidos apud Vergilium,

    Non illi imperium pelagi, saeuumque tridentem,

    Sed mihi forte datum, etc. Tenedius Neptunus. Strabo libro decimo:

    Tenus quoque, inquit, urbem non sane magnam habet, uerum Neptuni fanum ingens in luco extra muros, spectatu dignum, in eo capacissima discumbentium conuiuarum aedificata triclinia: illud signum est, abundantem finitimorum multitudinem eo conuenire solitam, qui una Neptuni sacrificia celebrantes epularentur.

    Elytius Neptunus, et item Elymnius cognominatus, in Lesbo et in Euboea insulis, ut Hesychius testis est. Stephanus uero: Mesopontius, inquit, Neptunus, qui et Eresius. Sic enim in Ereso urbe Lesbi colebatur, ut Callimachos in primo αἰτίων scriptum reliquit.

    Consus Neptunus a Romanis, qui et equestris, uocatus est, ut Liuius scribit. unde dicta Consualia, quae primum dicebantur, mox Circenses, et ludi magni, et Romani, quorum apud scriptores crebra mentio habita. Consum quidam consilii deum scribunt, a quo Romulus consilium de rapiendis Sabinis acceperit. Et ideo etiam Augustinus in quarto de Ciuitate dei, Consum a consilio dando denominatum ait. Et D. Cyprianus: Consus, inquit, quem deum fraudis, uelut consiliorum deum coli Romulus uoluit, postquam in raptum Sabinarum perfidia peruenit. Arnobius in III., Consum dictum putat, quod salutaria et fida consilia nostris suggerat cogitationibus: et in

    contrarios exitus cur assidue uertitur placitorum inopinata mutatio? Sed quod Consus Neptunus sit, Ausonius ostendit in Monosyllabis:

    Tum Iouis, et Consi germanus, tartareus Dis. Idem alibi: Caenea mutauit proles Saturnia Consus. Cuius Caenei fabulam habemus in Ouidii

    Metamorphoseis. Sed de Conso caetera prosequamur. Plutarchus cum alibi, tum maxime in Romulo, Romulum ait cuiusdam dei aram conditam sub terram in Circo inuenisse, eique deo indicisse nomen Conso, siue a consilio, quod consiliarius foret: siue Neptuni equestris. aramque ipsam reliquum tempus latere, in equestribus uero certaminibus aperiri. Sic uero et Dionysius Alicarnasseus in primo Historiarum, Dedicarunt, inquit, et Romani Neptuno equestri templum, atque diem illum solennem, quem Arcades Hippocratia, Consualia Romani uocant, iidem constituere. quo in die apud Romanos ex consuetudine cessant ab operibus equi, et muli redimiti floribus capita. Varro, Consualia dicta ait a Conso, quod tum feriae publicae ei deo, et in Circo ad aram eius a sacerdotibus fiunt ludi illi, quibus uirgines Sabinae raptae. Consuales [p.220] ludos ait Festus celebrari mulis solitos esse in Circo maximo, quod id genus quadrupedum primo currui uehiculisque adiunctum putetur. Idem tamen alibi, mulos Lunae ascribit. Sedenim de Conso et Neptuno idem Alicarnasseus Dionysius libro secundo clarius locutus est, cum de Sabinarum raptu ageret. Sacratam autem, inquit, illam solennitatem nunc etiam Romani celebrant, et Consualia uocant, in qua etiam ara subterranea constructa iuxta Circum maximum circunfossa terra, sacrificiisque, et igneis solennitatibus colitur, cursusque equorum iunctorum agitur, et non iunctorum. uocatur autem is deus, cui haec sacra peraguntur, Consus a Romanis, quem quidam interpretantes in linguam graecam, Ποσειδῶνα et Σεισίχθωνα esse dicunt, hoc est Neptunum et Terriquassorem: ac propterea subterranea coli ara eum tradunt, quod hic deus terram habeat. Ego uero, subdit idem Alicarnasseus, alterum quoque sermonem audiui, quod hi quidem dies festi Neptuno agantur, quodque cursus et equites etiam huic deo fiant: ara uero postea Genio cuidam arcano constructa fuerit, occultorum consiliorum duci atque custodi. Neptuno enim incerto, non domitori deo

  • terrae, neque a graecis neque a Barbaris ara usquam erigitur. haec Dionysius. Quidam ideo Consum a Neptuno distinguunt, ex his Dionysii uerbis, quod ara quidem Conso dicata fuerit, Neptuno uero templum. Ego nihil statuo. memini tamen, cum ego ingratis Romae aetatem tererem, ad Palatii radices pone Anastasiae templum, sacellum effossum fuisse, quod cum plerique Consi putarunt, id est Neptuni, propter frequentes conchas marinas ibi repertas. ubi et effigies albae aquilae cum crista rubra in sacelli fornice seu testudine, quod tum plerique consilii symbolum interpretabantur. Et certe P. Victor in hac urbis regione undecima, id est in Circo maximo, aedem Consi subterraneam statuit. Sed et de hoc deo Seruius in octauo Aeneidos, Consus, inquit, deus consiliorum, qui ideo templum sub tecto in Circo habet, ut ostendatur, tectum debere esse consilium. hinc est quod Fidei panno uelata manu sacrificabatur, quia fides tecta esse debet, et uelata. Ideo autem dicato Consi simulachro rapuerunt Sabinas, ut tegeretur initum de rapto consilium: unde etiam in eius honorem Circenses celebrantur. Consualia hoc loco Seruius Martio mense statuit, Plutarchus Augusto, ut in Fastis nostris notaui. ῾Ιππεῖος, ἢ ῾´Ιππιος Ποσειδὼν, Hippius

    Neptunus, id est equestris: cum alias causas ab aliis fuisse existimatas, in Achaicis dicat Pausanias. Ego, inquit, sic puto cognominatum, quod τῆς ἱππικῆς, id est equitationis inuentor fuerit. nam et Homerus in equorum certamine Menelao ab dei huius appellatione adhibuit iuramentum, quod equis conueniret, Γαιήοχον ἐννοσίγαιον [p.221] ᾽´Οµνυθι, µηδὲν ἑκὼν τὸ ἐµὸν δ´ όλω ἅρµα

    πεδῆσαι. Pampho uero, qui Atheniensibus

    antiquissimos hymnos fecit, esse dixit Neptunum ἵππων τε δοτῆρα νεῶν τ´ ἰθυκρηδέµνων, non aliunde nisi ab equestri appellationem deflectens. In Arcadicis autem idem Pausanias ex Neptuno ait in equum mutato Cererem peperisse filiam, cuius nomen non est profanis enunciandum, et Arionem equum. quare subdit: Neptunus primum apud Arcadas Hippios cognominatus est. Fuit quoque templum huic deo apud Halesum montem Mantineae, quod qui ingredi ausus fuisset, undarum aspersione occaecabatur, nec multo post moriebatur, si rupto filo, quod Agamedes et Trophonius in aditu templi

    addiderant, qui eius templi fuerant constructores: filum enim transilire aut subire opportebat. quam rem contemnens Aegyptus, et filum confringens, periisse dictus est. Adrianus Caesar Imperator et his amplius addidit, ne intus introspiceretur, neu quid auferretur. Hactenus ferme ex Pausania. Possumus hic conferre quae paulo ante scripsimus de Consi ara subterranea, cum et Consus et Hippius equestris iidem sint, quod facile ex T. Liuio et Festo cognoscimus. Hippius Neptunus et Damaeus uocatus est, at alibi dicendum. Legimus et Hippium Martem, et Hippiam Iunonem et Mineruam. Sed et aliorum quorundam scriptorum opiniones hic subscribam. Diodorus Siculus de Cretensibus agens: Addunt, inquit, etiam Neptunum equos primum domuisse, artemque equitandi ab illo traditam, ex quo Hippius sit appellatus. Valerius Probus in commentariis Vergilianis super ea in Georgicis uerba:

    Tuque o cui prima frementem Fudit equum tellus, etc.

    Campi, inquit, in Thessalia sunt Petraei, in quibus locus Petra nomine, percussus tridente Neptuni equum, qui Scyphius uocatus est, edidit. Romani autem Neptunum equestrem uocant, Graeci ῾´Ιππιον Ποσειδῶνα, quod existimetur princeps originis equorum: et caetera. Festus quoque ita: Hippius, id est equester Neptunus dictus est, uel quod Pegasus ex eo et Pegaside natus sit: uel quod equuleus, ut putant, loco eius suppositus Saturno fuerit, quem pro Neptuno deuorauit: uel quod tridentis ictum terra equum excierit, cui ob hoc in Illyrico quaternos equos iaciebant nono quoque anno in mare. haec Festus. At uero Isidorus de Circensibus ludis agens: Itaque, inquit, Castori et Polluci deputantur hae species, quibus equos a Mercurio distributos historiae docent: sed et Neptunus equestris ludis praeest, quem graeci ῾´Ιππιον appellant: sed et Marti et Ioui in ludis equestres sunt consecrati, et ipsi quadrigis praesunt. Porro et Phurnutus inter caetera et hoc ait, quod ideo Hippius dictus est Neptunus a uelocitate nauigationis maritimae, quodque naues in mari quasi equi esse uidentur. Hippii Neptuni meminit et Artemidorus in primo Onirocriticon. [p.222]

    Hippocronius Neptunus cognominatus fuit, cuius et Thebis sacrum celebrabatur, ut Pindarus in Isthmiis itemque in Nemaeis

  • manifestat. legi et Hippocurium Neptunum alicubi nuncupatum.

    Asphalius, qui et Asphalion aliquando dictus, id est Tutelaris, Neptuni cognomen fuit, cui (ut ait Phornutus) ubique sacra antiqui faciebant: sed in primis Lacedaemonii, ut Pausanias docet. Suidas quoque Taenarum promontorium ait Laconiae, ubi aditus esset ad inferos, et Neptuni sacellum Asphalii cognomine, ad quod Hillotes confugientes, nihilominus a Lacedaemoniis, ut supra dictum est, trucidati fuere. Scribit Strabo libro primo, Rhodios mari imperantes, capta fiducia ad loca circa Theram et Therasiam nauigantes, templum Tutelari, id est Asphalio Neptuno in insula aedificasse. Porro et apud Patrenses in Achaia Neptuni haec fuisse cognomina legimus, Asphaliaeus, Pelagaeus, et Hippius. Sed et Macrobius Saturnaliorum libro primo, non mirum esse debere ait, si deorum gemini effectus uariis nominibus celebrantur, cum alios quoque deos ex contrario in eadem re duplici censeri et potestate accipiamus, et nomine: ut Neptunum, quem alias Ennosichthona, id est terram mouentem: alias Asphaliona, id est stabilientem uocant. haec Macrobius. Sane ridiculus eorum est error, qui ubi Phurnutus ait Asphalio Neptuno sacrificari, ipsi nescio quid reposuerunt, et talpas interpretati sunt. Sed haec codicibus parum synceris, ut alibi diximus, imputanda sunt.

    Isthmius Neptunus dictus ab Isthmo Corinthi, ubi nauigia transuectabantur. ibi fuit Neptuni fanum, ut Strabo libro octauo scribit. In Isthmo, inquit, Neptuni, quem Isthmium uocant, templum eminet, picearum arborem luco circunclusum, ubi ludos Isthmios decertatos Corinthii celebrare soliti erant. Stephanus uero, Alicarnasum urbem Cariae Isthmum uocatam ait, et mox subdit: Est et Corinthi Isthmus, in qua est Isthmius Neptunus, et uictoria Isthmia, etc. Sed de Isthmiis ludis, qui ibi celebrabantur, et Syracusis, lege in Pindarum commentaria: ne te in re nota sermonis prolixitate demorer.

    Samius Neptunus dictus, ut Strabo testatur. huius templum fuit apud Lepraeum, in quo (ut est apud Homerum) Telemachus Pylios offendit, dum rem sacram facerent. Sic enim Homerus, interprete nostro Guarino:

    Deuenere Pylum Nelei turribus altam, Hic maris ad littus solennia sacra fiebant,

    Mactabantque nigros Neptuno in littore tauros.

    Hesychius quoque cultum ait a Samiis ᾽Επακταῖον Ποσειδῶνα, quem interpretari possumus littoralem, quod in acta templum haberet: a Boeotiis ᾽Επακµόνιος, eodem Hesychio auctore, dictus est. [p.223]

    Petraeus Neptunus, hoc est Πετραῖος Ποσειδὼν. huius meminit Pindarus in Pythiis in hymno ad Arcesilaum Cyrenaeum. ubi interpres, Petraeus, inquit, colitur Neptunus a Thessalis, quoniam is deus disscidit montes Thessalicos, dico Tempe, et per ipsos fluuium deduxit, qui prius per urbem fluebat, et maximam eius regionem corrumpebat. unde Callimachus φεῦγε δὲ καὶ Πηνειὸς ἑλισσόµενος διὰ Τεµπέων, hoc est, Fugit Peneius per Tempea Thessala flexus. Quin et hanc rem asserere uidetur Herodotus in septimo, cum ad hunc locum, eius uisurus situm, Xerxes Persarum rex accessit. Meminit et de Petraeis campis Probus grammaticus in primo Georgicon ut ante dixi. Sunt et qui tradant hunc in modum hanc fabulam, quod Neptunus aliquando dormiens in petra quapiam, per somnum Venere pollutus sit: quod effusum semen terra suscipiens, equum primum exhibuit uocatum Scyphion. Alii dispositum fuisse certamen scribunt Petraeo Neptuno, in eo loco ubi primus equus ἐξαπήδησεν, egressus est: propter quod et Hippius Neptunus est dictus, de quo alia, et diuersa ex aliis, supra retuli.

    Heliconius Neptunus uocatus est ab urbe Helice, quae ab Aegio XV stadiis distabat uersus mare: et haec quidem Helice irato Neptuno, ut ait Pausanias, quod supplices Iones de templo abegissent, et interfecissent, terraemotu conscissa corruit. Meminit etiam Strabo libro octauo. Heliconio Neptuno festa celebrabantur, quae Panionia uocitata fuerunt, ut idem Strabo et Herodotus in primo prodiderunt. Sedenim et Heliconius Iupiter ab antiquis cultus fuit, de quo in Ioue iam dictum est.

    Nisyreus Neptunus cognominatus ab insula Carpathii et Cretici maris, cuius et Homerus meminit: Quique colunt Nisyron celsam, etc. haec Telo confinis est ab aquilone, ab ea uero stadia circiter LX distans, rotunda, celsa, saxosa, molaribus abundans lepidibus, finimitis igitur urbibus ex ea molarum suppetit copia. Sui etiam nominis habet oppidum, et portum, calidarum aquarum et thermarum scaturigines,

  • fanumque Neptuni Nisyrei, cuius ambitus est stadiorum LXXX. Fama est, Nisyrum fragmentum Coae insulae fuisse. additur rei fabula: Neptunum gigantem quempiam Polyboten persequentem, ab insula Co tridente suo frustum auulsisse, inque illum iaculantem fragmentum, ipsum proiectum insulam mansisse, appellatamque Nisyrum, ibique gigantem sepultum. haec ex Strabonis libro decimo.

    Phythalmius Neptunus nuncupatus fuit, quod Troezeniorum precibus deus motus, non amplius aquam salsam fructibus eorum et plantis inspergeret. cuius dei templum propter eorum moenia celebre fuit, ut Pausanias, docet in Corinthiacis. Phurnutus uero et Phytalion, seu Φιτάλιον [p.224] cognominatum scribit, si peruetusto codici credimus. Phythalmius igitur, seu Phytalios legere malumus, ea humoris uis est, quae causa antiquis putabatur, ut quaecunque e terra producuntur, germinarent. Σωτὴρ Ποσειδὼν, hoc est Seruator

    Neptunus, Valla et liberatorem in septimo Herodoti interpretatus est. nam Graeci cum audiuere classem Xerxis naufragio periisse, factis Ioui Seruatori primum libationibus, ad Artemisium profecti, iterum stationem habuere ad templum Neptuni Seruatoris: quod nomen ab illis inditum, ad hoc usque tempus (ait Herodotus) perdurat. ∆ωµατίτης Ποσειδὼν, Domatites, uel

    cubicularis Neptunus, teste Pausania, cognominatus, quod eius templum esset inter platanos arbores fere obtectum: unde etiam illi nomen datum putatur.

    Portunum etiam Neptunum appellatum uidemus a Latinis, interdum a Palaemone seorsum. Martianus in quinto, eo carmine:

    Portuni trifidam suspirans flagitat hastam. Idem in primo, cum Mercurius de ducenda

    uxore cogitat: Nec solum superum regem attestabatur uxorium, idque etiam Diti propositum, idque Portuno. M. quoque Cicero in libro de Natura deorum, cum ait Neptunum a nando, Portunum a portando dictum: de Neptuno agens. Arnobius quoque in III.: Per maria, ait, tutissimas praestat Portunus commeantibus nauigationes, sed cur insanum mare tam frequentes exposuit crudelium naufragiorum ruinas? Apuleius etiam in quarto de Asino aureo, parum licet animaduersum ab interprete in fabula Psyches: Et Portunus, inquit, caerulis barbis hispidus, et grauis piscoso sinu Salacia, auriga paruulus delphini

    Palaemon, iam passim maria persulcantes. Tritonum cateruae, hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmine flagrantiae Solis obsistit, inimici, alias sub oculis dominae speculum praegerit. Vide ut hoc loco Portunum a Palaemone diuersum facit, eique Salaciam adiungit, quae Neptuni uxor fuisse dicitur, ut Varro, Gellius, Augustinus, Seruius et Martianus ostendunt. Sed de Palaemone, qui a nostris Portunus dictus est, alibi etiam nonnihil agam, a quo Portunalia dicta, ut ait Varro, et feriae institutae, cum eius aedes in portu Tiberino facta fuit. Festus: Claudere, ait, et clauis, ex graeco κλείω καὶ κλεῖς descendit: cuius rei tutelam penes Portunum esse putabant, qui clauem manu tenere fingebatur, qui deus putabatur esse portarum. haec Festus: quibus uerbis parum mihi constat, an pro Portuno Vortunum legendum sit, cum plerique Ianum et Vortunum eundem fecerint, et ei deo sit clauis attributa, ut alibi etiam dixi.

    Epoptes Neptunus etiam cognominatus, cuius templum apud [p.225] Megalopolin in Arcadia, ut testis est Pausanias. Dictus uero quasi ἐπόπτης, id est inspector, et urbis tutelaris. ῾Αλικλύων, hoc est mari inclytus Neptunus, a

    Sophrone in Mimis cognominatus. meminit Hesychius.

    Aegaeus Neptunus cognominatus est ab Aegis Euboeae insulae, ut notat Strabo in nono. In his uero fuit Neptuni templum Aegaei. meminit et Pherecydes, et Phauorinus.

    Cenchreus, id est Κέγχρειος dictus, ut Stephanus ait, a filio Herois Cenchreo. Fuere autem Cenchreae diuersis in locis urbes: una Troadis, ubi diuersatum Homerum fuisse legimus, ut edisceret quae ad Troiam pertinerent: altera fuit ciuitas et nauale non longe a Corintho, unde Cenchreus uocatus est deus: tertia fuit Italiae urbs.

    Canobus Neptunus nuncupatus est, teste Stephano. est uero Canobus, uel Canopus, ciuitas C et XX stadiis distans ab Alexandria, pedestri uia. dicta uero a Canobo Menelai gubernatore, qui ibi periisse fertur, et templum Posidonis Canobi, et insula. Sedenim de Canobo deo iam actum est pluribus, in deis localibus, in primo libro.

    Erechtheus insuper Neptunus ab Atheniensibus et cultus et dictus, teste Hesychio: et a Cyrenaeis Pellanius nuncupatus. Delubrum Erechthei Neptuni nuncupati, in Achaia hoc memorabile habuisse traditur, ut

  • aqua in eius puteo austro flante fluctuaret, caeteris autem uentis perflantibus immota manebat.

    Damaeus Neptunus, idem et Hippius uocatus, ut supra proditum, quod uidelicet equos domuerit, παρὰ τὸ δοµάζω. Sed hac de re in Hippio et Petraeo Neptuno iam dictum est. Κυανοχαίτης Ποσειδὼν, hoc est cyaneis, seu

    caeruleis iubis siue capillis Neptunus. frequens uero hoc epitheton est graecis, Orpheo, Homero, Hesiodo, aliis: ipsumque Phurnutus et grammatici interpretantur de aquae maris colore. ᾽Ενοσίχθων, ᾽Ενοσίγαιος, Σεισίχθων, et

    Τινακτοραγαῖος, eadem pene ratione Neptunus nuncupatus est, ut Phurnutus notat, qui et eorum causas exponit: hoc est, Terriquassor, et Tellurimotor, ut apud Gellium in secundo Theodorus Gaza expressit. Ammianus Marcellinus libro decimo septimo historiae, Ideo, inquit, humentis substantiae potestate Enosigaeum et Sisichthona poetae ueteres et theologi nuncupauerunt: de terrae motibus disserens, qua ratione fierent. meminit et Macrobius Saturnaliorum libro primo. Sane Ennosigaeus duplici nn aliquando scriptum inuenimus, apud poetas in primis, propter syllabae moram. nam cum ἔνοσις prima breui enuncietur, ad carminis normam aliquando litera duplicatur: quod non modo a Graecis fit, sed et apud Latinos, Iuuenalis, [p.226]

    Ipsum compedibus qui uinxerat Ennosigaeum.

    Res est notissima. Γαιήοχος, et Θεµελιοῦχος etiam Neptunus

    saepius nuncupatur, teste Phurnuto, quod terram quatiat, eiusque fundamenta contineat. hinc poeta Vergilius:

    Neptunus muros, magnoque emota tridenti Fundamenta quatit. quo loco Seruius ait, Neptuno fundamenta

    consecrata esse. Varie tamen haec cognomina exposita legimus: sed ut mihi magis quadrare uisa sunt, retuli. Νυµφαγέτης Neptunus ab aliquibus

    cognominatus est, ut scribit Phurnutus, quasi dicas Nympharum et aquarum actor. unde etiam Κρηνοῦχος appellatus, quod fontibus et aquis praeesse crederetur.

    Pelagaeus etiam in Achaia dictus est Neptunus, ut Pausanias et Hesychius docent. Εὐρυβίας Ποσειδὼν Pindaro aliisque poetis

    Neptunus cognominatus est, hoc est, qui latae

    amplaeque uiolentiae sit, et potentiae. ut illud est, καλέων Εὐρυβίαν: id est, inuocans Neptunum. tametsi quidam Εὐρυβόας potius uelint legere, hoc est late reboans. Sed de boatu et mugitu maris ante sum locutus: nunc de uiolentia agendum, quae quanta sit, maris praesertim, non est cur multis commemorem, cum non hinc multum Ferraria distantes Adria, Cymachium, et Clodia, insignes olim urbes, hoc tempore maris uiolentia ac aestu sub aquis obrutae cernantur. Quare etiam Neptunus ideo Εὐρυµέδων, et Εὐρυµεδόντης a poetis saepe uocatus est, hoc est late regnans, seu imperans: et interdum etiam Εὐρυσθενὴς dictus, quod late robustus sit, et ualens. Εὐρύστερνος etiam Ποσειδὼν cognominatus, ut Phurnutus notat, quod latum, et perinde robustum pectus haberet, et latum sit aequor pelagi. unde etiam illud frequens apud Homerum, ἐπ´ ἐυρέα νῶτα θαλάσσης, hoc est, per latos humeros maris. Vocatus etiam ab Hesiodo in Theogonia ᾽Ερίκτυπος a sonitu, et ᾽Εννοσίδης. Θαγυµάσα uero a Scythis, ut in quarto historiarum Herodotus scribit, licet Tagesmana perperam ex latinis scribant. Hesychius etiam Neptunum appellat Εὐρίπιον.

    Salacia Neptuni uxor. Augustinus in quarto de Ciuitate dei: Salaciam inferiorem maris partem uocatam ait. in septimo uero: Iam utique, inquit, habeat Salaciam uxorem Neptunus, quam inferiorem aquam maris esse dixerunt. Festus quidem: Salaciam, inquit, dicebant deam aquae, quam putabant salum ciere, hoc est mare mouere. unde Ouidius, Nymphaeque salaces, dixit: quo uocabulo poetae pro aqua usi sunt. Pacuuius: Hinc saeuitiam Salaciae fugimus. Varro quoque a salo Salaciam deduxit. Seruius ab aqua salsa Salaciam dictam ait, uxoremque ipse Neptuni facit. Meminit praeterea Gellius et Martianus. Salaciam tamen alteram puellam ex Ophionide lego, [p.227] quae ut Alexander apud Stephanum ait, ferre solebat sacra deo Apollini in Pataris. Priorem quidem Salaciam nonnulli eandem esse putant, quae Amphitrite graece dicitur. Amphitriten porro Hesychius pro toto mari interpretatur, a timore et formidine dictam, qua ii undique circundantur, qui per mare nauigant. Scribit Oppiani interpres, Amphitriten dictam ἀπὸ τοῦ ἀµφωτέροθεν τρίτην τάξιν ἔχειν, quod uidelicet utrinque tertium obtineat ordinem. Aether enim, aer, aqua: et rursus infra erebus, terra, aqua. alii dictam uolunt ἀπὸ τοῦ ἀµφιτρίβειν, hoc est a

  • circumterendo, quod mare terram undique terat. alii ἀπὸ τοῦ ἀµφιτρεῖν, quod significat circumterrere, quod mare undique terrore nauigantes afficiat. Sunt qui dicant ἀπὸ τοῦ τρεῖν, id est a terendo, quod nauigantes mare ἀµφοτέροθεν terat. Fabulantur Graeci, hanc perpetuam deis uirginitatem uouisse: sed cum a Neptuno solicitaretur, ad Atlantem confugisse, ubi a delphino persuasa, Neptuno assensit. Vnde est illud poetae,

    Neptunum gremio complectitur Amphitrite: Claudianus, Ouidius.

    Margine terrarum porrexerat Amphitrite: pro mare. hoc nomine duas fuisse, inter

    Nymphas annotabimus. MARINI DEI. Cum de Neptuno, eiusque uxore iam

    dixerim, superest ut de Marinis reliquis deis dicam. Marini igitur dei a Graecis uocantur θαλάσσιοι θεοὶ, uel ἐνάλιοι, ut a Luciano. Ingens horum turba fuit: quorum princeps Neptunus, et eo antiquiores Nereus et Oceanus. Fingebantur uero dei marini cani et senes, propter maris spumas: ipsique colore caeruleo, qui color est pelagi. eorum nonnulli in piscem desinebant, ut Glaucus, et Triton, aliique. Alii fuere in hoc numero littorales dei, qui a Graecis αἰγιάλιοι nuncupantur. Catullus: Neque ulla uota littoralibus deis sibi esse facta.

    Nereus ergo ex Mari et Terra natus, grandaeuus et senior dictus, Graeci ἁλινὸν γέροντα uocant, Nereidum nympharum pater, mirifice laudatus ab Hesiodo in Theogonia. Huic hymnum Orpheus concinuit, cum myrrhae thymiamate. Vxorem Dorida habuit. dictus ἀπὸ τοῦ νεῖσθαι, ut ait Phurnutus: hoc est, a natando.

    Oceanus, deus et ipse maris, dictus graece ᾽Ωκεανὸς, ab ὠκὺς, id est a uelocitate: Coeli et Terrae filius ab Hesiodo dictus. uir uero Tethyos, pro toto mari a poetis capitur: totum qui circuit orbem, ut ait Catullus. Oceanus, inquit Phurnutus, ᾽Ακαλαῤῥείτας nuncupatur, quod lenis et tranquillus eius sit fluxus, ut solis motum imitari uideatur. [p.228] Vocatur idem et Βαθυδίνης, quod cito et a profundo moueatur. Tauriceps etiam dictus est, hoc est Ταυρόκρανος, ut etiam Neptunus. meminit in Oreste Euripides. Tethys autem uxor eius appellata, quod pura omnia et splendida efficiat, resque contrarias concordi ac mutuo nexu decenter copulet.

    Proteus deus marinus et ipse a gentibus existimatus, CERES ab Aegyptiis, ut Diodorus ait, dictus: hic sese in uarias figuras mutare solitus erat, ut Homerus et Vergilius poetae cecinere, et historici insignes, Herodotus et Diodorus, ut alios mittam. hic in insula Pharo apud Aegyptum, si Homero credimus, regnauit: unde est aliquando Pharius cognominatus.

    Ponticus Heraclides ait, Proteum informem rerum materiam a poetis symbolice nuncupari, sub figmento. Et declarat, quare ita uocaretur, et in uarias formas mutari diceretur. Idotheamque illius filiam, eius prouidentiam esse arbitratus est: et caetera, quae idem exequitur in libro Homericarum allegoriarum. Proclus quoque in his quae pro Homero aduersus Socratem scribit in Platonis legibus, Proteum mentem ait angelicam ordinis Neptuni habentem, et in se complectentem omnes rerum formas in mundo genitarum: subiiciturque illi Idotheo anima, scilicet daemonia quaedam diuinae Protei menti iuncta conuenienter, et cogitationes suas eius intelligibilibus formis connectens. haec et alia subtilius Proclus. Alii Proteum sophistam interpretati sunt, qui apparentibus argumentis hominibus illuderet. Alii eum ueritatem dixere, sese haud omnibus passim ostentantem, sed paucis duntaxat, his qui probe eam arripere norint. Alii Protei historiam ad regum Aegyptiorum insignia retulerunt, quae diuersa et uaria fuerint: quibus etiam moris fuerit, ea subinde immutare, nunc leonis specie, nunc tauri, nunc et caeterorum, quae docet historia. Quid dicam, et aliquos fuisse qui saltatorem Protea interpretati sunt? quid, et alios fuisse qui hanc subesse Physicam rationem putarunt? dicentes, hominem in libidinem habere stultitiam, ferocitatem, dolum, quae dum inuicem in uno homine uigent, pars illa quae uicina est diuinitati, id est prudentia, non apparet: quae tunc potest suas uires tenere, cum fuerint illa religata. id est, cum quis omnibus uitiis caruerit. Sed haec non nostri sunt instituti, nisi cum se sponte offerunt. Scribit Isaacius in commentariis in Lycophronem, Proteum genere Aegyptium fuisse, sed ex Aegypto migrasse Phalagram Pallenes, uxoremque duxisse Toronen, ex qua Tmolum et Telegonum filios sustulerit, qui hospites occiderent. ab eis Proteus aufugit, Neptuni ope, qui subterraneam ei cauernam praeparauit, ex qua subtus mare in Aegyptum

  • usque penetrauit. post uero Hercules in Thraciam perueniens, Tmolum et Telegonum interemit: [p.229] quorum interitu pater neque laetatus, neque fleuit. hinc Pallenius Proteus cognominatus est, et Phalagraeus, ex iam recitata fabula. dictus item Pharius, sed et Carpathius. Seruius: Carpathos, inquit, insula est contra Aegyptum, a qua uicinum pelagus Carpathium appellatum est. hic aliquando regnauit Proteus, relicta Pallene ciuitate Thessaliae: ad quam tamen reuersus est postea, quod ostendit etiam Vergilius cum ait, Patriaque reuisit Pallenen. Statius ideo Carpathium appellauit, eundem et Neptuni pastorem, in Achilleide. Vergilius uero de Proteo sic, ut semper, diuine:

    Est in Carpathio Neptuni gurgite uates, Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus

    equor, Et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Aemathiae portus, patriamque

    reuisit Pallenem, hunc et nymphae uenerantur, et

    ipse Grandaeuus Nereus: nouit namque omnia

    uates, Quae sunt, quae fuerunt, quae mox uentura

    trahuntur: Quippe ita Neptuno uisa est, immania cuius Armenta, et turpes pascit sub gurgite

    Phocas. haec Poeta. Sed et Orpheus hymnum composuit, cui et

    styraca adoleuit, eundemque Ponti claues tenere, et totius naturae exordia, et multiformibus speciebus materiam mutare. Possem et plura de Proteo afferre: nam et eius usque nomen in prouerbia deductum est. Cognominatus praeterea Caeruleus a Vergilio. Ambiguus ab Ouidio. Horatius uero ait, Quo teneam uultus mutantem Protea, nodo.

    Triton Neptuni filius, et Amphitrites, ut canit Hesiodus: Seruius tamen, Salaciae. ut putare possimus, quod iam scripsimus in Salacia, eandem esse Amphitriten et Salaciam. Isaacius in commentariis in Lycophronem, Tritonem et ipse Neptuni et Amphitrites filium scribit, a superiori parte ad umbilicum hominis effigie, ab umbilico ad caudam delphini: tanquam, ait, si dicas ex pisce centaurus: hoc est, ἰχθυοκένταυρος. Phurnutus tamen Tritonem ita describit: Biformis (inquit) fuit hominis partem habens, partem ceti, propter duplicem liquoris uim,

    alteram quidem utilem, alteram uero noxiam. dictus Triton uel ἀπὸ τῆς ῥύσεως, id est fluxu, τ litera superiuncta: uel ἀπὸ τοῦ τρεῖν, ut in Amphitrite dictum est, per antiphrasin, quod non timeat. Triton elegantissime ita in Metamorphoseis ab Ouidio describitur,

    Caeruleum Tritona uocat, conchaque sonanti.

    Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo Iam reuocare dato, etc. Et ab huius forma Vergilius in X. nauem

    effinxit, Hunc uehit immanis Triton, et caerula

    concha [p.230] Exterrens freta cui laterum tenus hispida

    nanti, Frons hominem praefert, in pristin desinit

    aluus, Spumea semifero sub pectore murmurat

    unda. Tubicen Triton a poetis Neptuni fingitur.

    huius Hyginus in Cancro meminit, et poeta Claudianus. Macrobius hunc in Saturni templorum fastigiis poni solitum tradit. Dicimus et Tritones, numero plurium. Vergilius: Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Sane sciendum, quod Nilus Aegypti fluuius Triton quoque dictus est, Lycophrone teste. quo loco interpres ideo Tritonem illum appellatum obseruat, propter eius tria in primis nomina. Primo enim Oceanus dictus est: deinde Aetos, id est aquila, ab eius cursus uelocitate: demum Nilus ἀπὸ τοῦ νέαν ἄγειν ἰλὴν, quod scilicet nouum limum agat. Sed de Nili nominibus alias memini a me XII esse collecta. Fuit et Triton fluuius alius Libyae, seu palus, unde Tritonia et Tritogenia, ut in Pallade abunde dicturi sumus. Scribit Plinius in Naturalis historia, Tritonem suo tempore uisum fuisse. Idem scribit et Pausanias qui ait, a se uisum apud Tanagraeos in Boeotia: et item alterum Romae inter miracula habitum, Tanagraeo minorem: eosque commixtam habuisse hominis speciem cum pisce. caput enim capillis contectum fuisse, neque facile discerni potuisse: colore eo fuisse, quo esse uidentur ranae palustres in dorso: nares humanas habuisse, branchias sub aures, os rescissum, latumque, ferinos dentes, glaucos oculos, manus cum articulis ad humanam effigiem, ungues ostreorum conchis persimiles, reliquum porro corpus paruulis squammis contectum, et in piscem desinere non dissimilem extremis delphinorum partibus.

  • Tanagraeum uino captum prodit Pausanias positum in templo Bacchi conspiciendum. Demostratus in libro de Piscatione, conditum Tritonem, in oppido Tanagra ad spectaculum ait, caetera (inquit) fictis et pictis similem. Scribit uero Alexander Neapolitanus, suo quoque tempore uisum hominem marinum, et melle seruatum, ex Mauritania in Hispaniam delatum. Notissima etiam historia, nostra aetate in Epiro unum eiusmodi laqueis captum, qui puellis insidiaretur, dum ad fontem aquatum proficiscerentur. de hac eadem re plura in Aeliani additamentis P. Gilius.

    Phorcus, qui et Phorcys, Ponti et Terrae filius, ut canit Hesiodus in Theogonia. ex quo et Cetone Graeae natae dicuntur, quae natae statim canae factae sunt: quia unda collisa breuibus canentes spumas faciat. Graeae autem, quasi γραῦς, id est anus appellatae. Sed de Graeis alias. Illud sane te scire uelim, Phorcum dici, et Phorcyn, et Phorcynum, Homero et Hesiodo in primis, ut est in XIII. Odysseae de Phorcyni antro, quod Porphyrius philosophus est doctissime interpretatus. Seruius uero: Phorcus, inquit, Thoosae nymphae et Neptuni filius: ut autem Varro dicit, rex fuit Corsicae et Sardiniae, qui cum ab Atlante rege nauali certamine cum magna exercitus parte fuisset uictus et obrutus, finxerunt socii eius, eum in deum marinum esse conuersum. [p.231]

    Saron deus marinus, qui nauticae arti praeesse existimabatur, a quo datum est mari nomen, ut Graeci scriptores meminere, et qui de Situ orbis scripserunt, ut Strabo. Aristides rhetor haec ferme in Themistocle scribit: Nec uti per omne tempus in mari habitent, quemadmodum aiunt Glaucum Anthedonium, et Saronem mari cognominem eius. Et Pausanias in Corinthiacis meminit, qui Althepiae regioni imperauit. hinc et prouerbium apud Graecos, Σάρωνος ναυτικώτερος.

    Glaucus deus marinus, de quo Seruius: Glaucus, inquit, piscator fuit de Anthedone ciuitate, qui cum captos pisces super herbam posuisset in littore, et illi recepto spiritu rursus mare petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conuersus est in numen, et deum marinum. Fabulam copiose Ouidius est in Metamorphoseis executus: et Ausonius in Mosella,

    Sic Anthedonius Boeotia per freta Glaucus,

    Gramina gustatu postquam exitialia Circae Expertus, captas moribundis piscibus herbas Sumpsit, Carpathium subiit nouus accola

    pontum. Ille hamis et rete potens scrutator operti Nereos, aequoream solitus conuertere

    Tethyn, Inter captiuas fluitauit praedo cateruas. Sed et Oppianus in Halieutico, Strabo

    praeterea, et Athenaeus in septimo copiosius. Palaephatus in libro Incredibilium, fabulae huius allegoriam explicat, Glaucumque Anthedonium urinatorem fuisse ait: qui aliquando natans per aliquot dies delituerit, et propterea ab hominibus deus factus existimatus: et caetera, quae ille de eius etiam morte interpretatur: deque altero, itemque altero Glauco, hoc est Sisyphi et Minois filiis. Porro Nicanor Glaucum Melicertam fuisse credidit. Nicander uero in primo Aetolicorum, Apollinem a Glauco diuinandi scientiam accepisse uoluit. Glaucus a Philostrato ita in Imaginibus effingitur: Liquidi sunt Glauco barbae cirri, caeruleo aspectu, comarum cincinni graues, in humeros diffluentes, densa et arcuata supercilia, inuicem se contingentia, ita ut unum esse uideantur: brachia habet natantia, pectora habet inspersa herbis marinis, fuco scilicet, et alga: uenter restrictus, reliquo corpore piscis, cauda ad lumbos reflexa. illum circumuolant alcyones, etc.

    Portunus deus et ipse marinus, ut ait Seruius, qui portubus praeest. Plautus in Rudente, Sed o Palaemon sancte Neptuni comes. huius nota est fabula: Athamas post furorem a Iunone immissum, cum occiso Learcho, qui etiam Clearchus dictus, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et illi se in mare praecipitassent, uoluntate numinum in deos uersi sunt. Melicerta in Portunum, qui graece Palaemon dicitur, Ino in matrem Matutam, quae graece dicitur Leucothea. si copiosius fabulam quaeris, Ouidium in quarto Metamorphoseon legito, et [p.232] Lactantium grammaticum in Thebaide Statiana: sed et graeca et latina prouerbia, Inus dolores, hoc est ᾽Ινοῦς ἄχη. Leguntur ad haec et duo Orphei hymni, alter Leucotheae cum thymiamate aromatum, alter Palaemoni cum manna thuris: ex quibus hymnis eos aduertimus, hoc est matrem et filium, Dionysii educatores, id quod et in Dionysio repetam. In XI. urbis Romae regione, id est in Circo maximo, qui Conso, hoc est Neptuno equestri

  • dicatus fuerat, duae aedes fuere Portuni, ut P. Victor scribit: altera ad pontem Aemilii, olim sublicii appellati: altera inter Apollinem coelispicem, et Herculem oliuarium. Palaemon uero cognominatus est a Vergilio in quinto. Leucotheae imago describitur in secundo Iconum libro, a Philostrato. Leucotheam Orpheus ait succurrere nauibus, et perinde etiam earum esse seruatricem, id est σωτείραν. hinc Propertius in secundo,

    Ino etiam prima terras aetate uagata est, Hanc miser implorat nauita

    Leucotheam. Sane Portunum pro Neptuno a Latinis

    interdum desumi, supra a nobis iam ostensum est.

    Aegaeon etiam deus fuit marinus, si graeco Eumelo et nostro Ouidio stamus. nam alii gigantem faciunt, ut Homerus. Ouidius,

    Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum,

    Proteaque ambiguum, balenarumque prementem

    Aegaeona suis immania terga lacertis. Hesiodus, Coeli et Terrae filium Aegaeona

    ait. Eumelus, et ipse poeta uetustissimus, Aegaeonem in Titanomachia Terrae et Ponti filium fuisse ait, et in mari habitasse, indeque Titanibus opem tulisse. Lucillus Tarrhaeus Aegaeonem gigantem fuisse prodidit, atque ex Euboea in Phrygiam peruenisse, ibique decessisse. Conon autem in Herculea scribit, Neptunum hunc ipsum Aegaeonem deuicisse, et in mari demersisse.

    Scyllam et Charybdin hic breuissime ascribam, quamuis notissimae sint, potius ut institutum prosequar, quam ut opus esse existimem. sequar igitur eos Graecos, qui interpretati sunt physice fabulas Homeri: quaeque a nostris poetis traduntur, et grammaticis, in praesentia mittam, plurima enim conculcarem. Scylla in antro obscuro et horrendo describitur. terribili illa est latratu, canum uidelicet simili, pedes habere dicitur XII, colla sex longa, capita totidem, et dentium triplicem ordinem, ex quibus uirus stillare uidetur. Capita uero assidue in mare porrigit, ac circunspicit e scopulo, an inde nauis aliqua circumnauiget, ut ex ea saltem tot depraedetur, quod ipsius sunt Scyllae capita. ac totidem ex Vlyssis sociis abstulisse ac diripuisse, poetra dixit.

    Charybdis uero tantum a Scylla distat, quantum est sagittae iactus. Haec ter in die sub

    caprificum delitescens, aquas absorbet, terque inde reuomit. Hinc euasit Vlysses, ut Homerus canit. [p.233]

    NYMPHAE. NYMPHARVM uocabulum apud Graecos

    uaria et diuersa significare uidemus. nam et alatae formicae Nymphae uocantur: et item uermes quidam alati, qui in apum alueariis, quique circum calyces rosarum strepunt. Hinc Plinius libro XI. Apes aliae in uermiculo, aliae in nympha esse perhibentur. Idem paulo post: Nymphae, inquit, nominantur. Sed et nouae sponsae hoc nomine dicuntur, unde est παράνυµφος, et νυµφοκόµος, hoc est apud nos, pronubus et pronuba. Est et nympha inter astra, capra Amalthea, de qua mox agemus. Ea praeterea particula quae est a mento et inferiori labro concaua media, nympha dicitur. Nymphae quoque Musae nuncupatae, ut in Musis dictum. Nympha item pudendi pars, quae ad uirilis interdum membri similitudinem excrescit, et arrigitur, ut Iulius Pollux scribit. Nymphas denique, ueteres, animas uocabant. Porphyrius: Fontes, ait, et flumina cum nymphis aquarum numinibus propria sunt, tum multo magis nymphis animis, (animas enim ueteres nymphas uocabant) quas olim peculiari uocabulo Melissas appellabant, uidelicet quod sint uoluptatis auctores in nobis. Hinc Sophocles non improprie de animis dixit, Bombos edit examen defunctorum. quin et mulieres Cereris sacerdotes tanque inferorum antistites, olim Melissae sunt uocatae: et Cereris filia Μέλιττα, hoc est Proserpina. haec quidem Porphyrius, Tyrius philosophus. Interpretes etiam Pindari in Pythiis Melissas nymphas interpretantur, quae sacris et mysteriis praesunt. Hinc Pindarus, Melissae oraculum Pythiae intellexit. Mnaseas uero Patarensis Melissas nymphas ait mellis usum reperisse in Peloponneso, ex fauo. Quidam et Melias putauere, de quibus paulo post agemus. Sed his missis, nos de toto Nympharum genere hac parte tractabimus. Nam si Mnesimachum Phaselitem in ∆ιακόσµοις audire uolumus, Nympharum sunt genera multa. aliae enim sunt coelestes, id est οὐρανίαι: aliae terrestres, hoc est ἐπίγειοι: aliae fluuiatiles, id est ποτάµιοι: aliae lacustres, uel stagnorum, hoc est λιµναῖαι, quae et λιµνάδες dictae sunt: aliae demum θαλάσσιαι, id est marinae. Seruius uero grammaticus in Vergilii commentariis ita commemorat: Nymphae,

  • inquit, montium Oreades dicuntur, syluarum Dryades, quae cum syluis nascuntur Hamadryades, fontium Napaeae uel Naiades, maris Nereides, de quibus seorsum agemus: tametsi Phurnutus Nymphas dicat fuisse fontes aquarum dulcium, seu potabilium, quas dictas ait ἀπὸ τοῦ ἀεὶ νέας φαίνεσθαι, id est, ab eo quod semper iuuenes appareant: aut ἀπὸ τοῦ φαείνειν quod splendeant. quare ideo et sponsas, nymphas uocant, quod tunc primum appareant, ad illud usque tempus occultatae. Sed nobis plura de Nymphis philosophari haud conuenit, cum Porpyrius in commentario antri Homerici ex Odyssea plurima afferat, et exquisite interpretetur. Nostri certe Nymphas putant appellatas, unius literae [p.234] mutatione, quasi Lymphas, unde et Nymphaea lauacra dicta fuere.

    Vraniae igitur, id est coelestes nymphae, appellatae a gentibus animae, et coelestes mentes, quae sphaeris coeli praesunt, quas et Musas et Sirenas etiam uocauere, ut Plato, Macrobius, alii dixere, et Proclus in primis. Nec hic illud congruit, quod aliqui ex sacris literis afferunt: Aquae quae supra coelum sunt. ᾽Επίγειοι nymphae, quae in terris uersantur,

    nuncupatae sunt. Harum aliquae in montibus degebant, quae Oreades dicebantur, et Orestiades. Homerus, νύµφαι ὀρεστιάδες κοῦραι ∆ιὸς, id est nymphae Orestiades natae Iouis. hae et Orodemniades, et Agrostinae, ab Hesychio uocatae sunt, qui ait: ᾽Οροδεµνιάδες nymphae et Melissae dicuntur, ἀπὸ τοῦ ὄρος καὶ τῶν δεµνίων, quod in cubilibus montium quiescerent. uel dictae ἀπὸ τῶν ὀροδάµνων, qui rami sunt et germina stirpium. Idem scribit et Phauorinus. Λειµωνιάδες, Lemoniades nymphae

    frequenter a Graecis appellatae, quae in pratis uersarent, unde illis nomen. Sophocles in Philoctete, νύµφαί τ´ ἔννυδροι Λειµωνιάδες, id est, Nymphaeque liquentes Lemoniades, hoc est, campestres, seu pratenses. hoc idem affirmat Hesychius, qui inquit, quoniam hae Nymphae ἐν λειµώσι, hoc est in campis uersantur. Orpheus in Hymnis Horas Limoniades appellauit. Decipitur Buccatius, qui has Hymniades dixit, cum suo nescio quo Theodotione.

    Limnades uero nymphae dictae, quae in stagnis et lacubus uersarentur, ut modo dicebam. per has iurat Theocritus in Edyllio V. οὐ µὰν, οὔτ´ αὐτάς τὰς Λιµνάδας ὦ´ γαθε νύµφας, id est, Non per non per ipsas

    Limnadas o bone nymphas. hae et Limnaeae a graecis dicuntur. unde manifestus est scripturae error in commentariis Apollonii et Phauorini, qui pro λιµναῖαι scriptum habent ληµναίαι. Hae et Λιµνακίδες interdum dictae sunt. Hinc Ouidius libro quinto Metamorphoseon nymphae nomen deduxit:

    Edita Limniace uitreis peperisse sub undis Creditur.

    Nymphae faciles plerunque appellatae sunt. Vergilius: Et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello: in Bucolicis. Idem in Georgicis, Faciles uenerare Napaeas. Sic et D. Augustinus libro VI. de Ciuitate

    Dei. Sic et Theocritus statim post citatum carmen, αἵ τέ µοι ἴλαοίτε καὶ εὐµενέες τελέθοισιν.

    hoc est, Haeque mihi facilesque et mites, sic rogo,

    fiant. Sed de Nymphis illud hoc loco in uniuersum

    dixerim, Nymphas apud poetas appellatas, non eas tantum quas supra dixi, sed a fluminum nominibus, ut apud Ouidium a Tiberi Tiberiades, et a Pactolo Pactolides. Sic noster Vida Seriades a serio, et A. Naugerius Naucelides a Naucelo: id quod nec sibi denegatum putarunt Pontanus et Sanazarus, ne nunc plures commemorem.

    Napaeae nymphae conuallium, seu saltuum, quamuis Seruius fontium dicat ἀπὸ τῆς νάπης denominatae. Harum apud auctores crebra est mentio: ut, Faciles uenerare Napaeas. Napaeus etiam Apollo cognominatus, [p.235] et in Lesbo cultus fuit, ut in Saturnaliis scribit Macrobius.

    Dryades et Hamadryades nymphae syluestres, ἀπὸ τῆς δρυὸς nuncupatae, quod generale nomen arborum est, et speciale quercus. unde et Querquetulanae nymphae, ait Festus, praesidentes querceto uirescenti, quod genus syluae indicat fuisse intra portam Romae, quae ab eo dicta fuit Querquetularia. Hamadryades uero nymphas scribit Mnesimachus dictas, quod ἅµα ταῖ δρυσὶ, hoc est simul cum arboribus nascantur, uel simul interire uiderentur. Pherenicus Hamadryada nympham fuisse scribit, quae cum Oxylo concubuerit. et inde natae sunt filiae, Carye, Balanus, Craneum, Orea, Aegirus, Ptelea, Ampelus, et Syce, quae a nomine matris Hamadryades dictae fuere. Idem recitat Athenaeus in tertio Dipnosophiston. Charon

  • Lampsacenus de Rhoeco et eiusmodi Hamadryada, fabulam narrat: cui cum Paroebii pater parcere noluisset, dicenti µὴ τεµεῖν, hoc est ne incideret, id quod mox illi mortis causa extitit: quam fabulam pluribus uersibus est executus Apollonius Rhodius in secundo Argonauticon ex uerbis Phinei et Iasonis. Alterum tamen Rhoecum apud Pausaniam legi, qui Samius fuit, et cum Theodoro primi fuderunt formaruntque statuas. Porro et fabulam similem aliam recitat elegantissime in octauo Metamorphoseon Quidius de Erisichthone.

    Ephydrides nymphae appellatae sunt, quae in aquis uersantur, ut et nomen ostendit. de his Artemidorus libro secundo ᾽Ονειροκριτικῶν. Item Alexander Aetolus αὐτὸς δ´ ἐς νυµφαὶς ὤχετ´ ἐφυδριάδες, hoc est, Hic inter nymphas degit Ephydriadas. meminit et Parthenius.

    Nereides nymphae, quae et Nerinae dicuntur, ex Nereo deo marino et Doride natae, a qua et Dorides nonnunquam dictae sunt. Ouidius Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur. Nereides uero quinquaginta ab Orpheo in hymnis, et a Pindaro in Isthmiis dicuntur. connumerantur uero ab Hesiodo in Theogonia, cuius uersus a me expressos utcumque hic subscribam, ne corrupta nomina earum in aliis forte offendas. uersus hi sunt:

    Protoque, Eucrateque, Saoque, Amphitriteque,

    Eudoreque, Thetisque, Galeneque, Glauceque,

    Cymothoe, Speoque uelox, Thalieque benigna,

    Et Melite speciosa, atque Eulimene, hinc et Agaue,

    Pasitheeque, Eratoque, Eunece, et pulchra lacertos

    Dotoque, Plotoque, Pherusaque, Dynameneque,

    Neseeque, atque Actaee, cum Protomedea, Dorisque et Panope, spectabilis et Galatea, Hippothoeque cupita, atque Hipponoe alba

    lacertos, Cymodoce: haec est quae fluctus per caerula

    Ponti, Ventorum et celeres flatus, cum Cymatolege, Mitigat, et talis spectabilis Amphitrite. Cymoque, Eioneque, et serto ornata

    Halimede, [p.236] Glauconomeque hilaris risu, quaeque

    aequora tranat, Leagoreque, atque Euagore, et tu Laomedea,

    Pulynomeque, atque Autonome, et tu Lysianassa,

    Forma Euarne et natura inculpabilis una, Et Psamathe grata aspectu, et tu dia

    Menippe, Nysoque, Eupompeque, Themistoque,

    Pronoeque, Nemertesque: haec patris mentem habet

    immortalis. Ne uero mireris, quod bis inter has

    Amphitrite commemorari uideatur: diuersae enim sunt, id quod et syllabarum ratione ac tempore dignoscimus. prior enim penultimam et antepenultimam corripit: altera uero producit, quo nomine Neptuni uxor uocatur, de qua cum Neptuno actum est. Ouidius,

    Margine terrarum porrexerat Amphitrite. Claudianus, Neptunum gremio complectitur Amphitrite. Oceanitides, quae et Oceaninae appellatae

    sunt, nymphae Oceani et Thetyos filiae, in quas et hymnus Orphei legitur, cum suffimento aromatum. harum nomina ex Hesiodo qualiacumque carmine expressimus, sic:

    Pithoque, Adhmeteque, Iantheque, Electraque,

    Dorisque, Prymnoque, atque Vraniae coelestis,

    Hippoque, Clymeneque, Rhodeaque, Callirhoeque,

    Zeuxoque, Clytieque, Idyiaque, Pasithoeque, Plexaureque, Galaxaureque, et amica Dione, Melobosisque, Thoeque, et pulchra nimis

    Polydore, Et Cerceis amabilis, et bona lumine Pluto, Perseisque, Ianera, et Acaste, flauaque

    Xanthe, Petraee dilecta, Menesthoque, Europeque, Metis, et Eurynomoque, Telestho, et lutea

    Peplo, Chrysioque, Asiaeque simul, suauisque

    Calipso, Eudoreque, Ticheque, atque Amphiro,

    Ocyroeque Et Styx, est quae cunctarum praestantior

    una. Hae nymphae, Oceanum Tethynque habuere

    parentes, Antiquae mage: Porro alia est, sed plurima

    turba, Sunt ter mille quidem pedibus fuscae

    Oceanidae.

  • has etiam Vergilius et alibi, et in quarto Georgicorum commemorat:

    Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,

    Caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaeeque, Spioque, Thaliaque,

    Cymodoceque, Cydippe, et flaua Lycorias, altera uirgo, Altera tum primum Lucinae experta labores, Clioque, et Beroe soror, Oceanitides ambae,

    [p.237] Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, Atque Ephyre, atque Opis, atque Asia

    Deiopeia, Et tandem positis uelox Arethusa sagittis: Inter quas curam Clymene narrabat inanem,

    etc. Idem poeta: Oceanumque patrem rerum, nymphasque

    sorores, Centum quae syluas, centum quae flumina

    seruant. ubi Seruius ait, aut ducentas nymphas asserit,

    aut finitus est numerus pro infinito. nam et ipse paulo ante ex Hesiodo ter mille attuli. Sane Cymothoe Neptuno a Vergilio ascribitur, ut in primo Aeneidos,

    Cymothoe simul et Triton adnixus acuto, Detrudunt naues scopulo. Dicta ἀπὸ τοῦ θέειν τὸ κῦµα, ut ait Seruius.

    alii ab undarum uelocitate, hoc est, θοῆ τοῦ κύµατος.

    Naiades, quae et Naides, fontium nymphae uocabantur, παρὰ τὸ νάω, quod fluo significat. hae et πηγαῖαι et κρηναῖαι dicuntur. Homerus, νύµφαι κρηναῖαι κοῦραι ∆ιὸς, hoc est, fontanae nymphae natae Iouis. Naiades uero Porphyrius in commentatione in Homeri antrum, dictas ait ἀπὸ τῶν ναµάτων, id est, ab aquis et fontibus. His etenim appellari existimat potentias aquis praesidentes: olim autem, et animas communiter omnes, quae ad generationem descendere putabantur. Existimabant enim animas assidere aquae diuinitus afflatae, ut inquit Nummenius. Hac de causa uolunt et Prophetam dixisse, Spiritum dei ferri supra aquam. Sed ab his ego libenter abstineo.

    Potamides nymphae etiam appellatae, id est fluuiales, quas et fluminibus praeesse tantummodo putauit antiquitas. meminit Lactantius in tertio Thebaidos. Dictae, quia πόταµος fluuius dicitur.

    Meliae inter nymphas numerabantur, ut est apud Hesiodum, et Apollonii interpretes. Dictae uero a Melia Oceani, ut Callimachus cecinit in hymno Deli: tametsi eius scholiastes id parum percepisse uideatur, super haec poetae uerba, ἡδ´ ὑποδινηθεῖσα χοροῦ ἀπεπαύσατο

    νύµφη, αὐτόχθων Μελίη, id est, Ipsa autem Melie indigena acta dolore

    quieuit, Nympha choro. Sedenim ex Meliis nymphis homines natos

    fabulati sunt, quod uel sub arboribus nasci contigerit: uel quod ibi exponerentur, ut Proclus in Hesiodum notat. Palaephatus ἐν ἀπίστοις, eos ridet qui dicunt genus hominum ex fraxino, hoc est, ἐκ τῆς µελίας progenitum. nam a Melo, inquit, potius dicti, ut ab Ione Iones. Fuit et Melia nymphae nomen, Ismeni soror, cuius Pindarus meminit, et eius interpretes. Hesiodus in Theogonia Melias nymphas natas ex amputatis testiculis Coeli a Saturno, una cum Erinnyis et Gigantibus ait, Νύµφας θ´ἃς Μελίας καλέους´ ἐπ´ ἀπείρονα

    γαῖαν, hoc est, Nymphas quas Melias uocitant telluris in

    oras. quo loco Proclus [p.238] ait, animalia

    rationis expertia ex arboribus esse. Ioannes Zezes grammaticus nomina Meliarum in Commentario Hesiodi haec esse ait: Helice, Cynosura, Arethusa, Ide, Crime, Britho, Celaeno, Adrastea, et Glauce. Idem alibi uidetur Melias cum Orestiadibus et Hamadryadibus coniungere. Porro haec nymphae etiam ᾽Επιµελιάδες eadem ratione uocatae fuere, item Μελιάδες, ut Hesychius notat: et ut Phauorinus scribit, Μαλίδες dorice, et Μαλιάδες.

    Caberides nymphae a Cabiris nominatae, ut Argiuus Acusilaus prodit, et Pherecydes. hic ex Cabera Protei filia et Vulcano tres Cabiros, totidemque nymphas Caberidas ortas scribit: ille ex eodem Vulcano et Cabera Camillum natum ait, ex quo Caberi nati sunt, et e quibus Caberides nymphae. Idem et Strabo scriptum reliquit, et nonnihil ipse in Caberis attigi. Parum mihi liquet, an eaedem sint quae Telchimiae nymphae dicebantur, quarum apud antiquos mentio inuenitur.

    Dodonides nymphae a Dodona Epiri nuncupatae sunt, ubi oracula notissima reddebantur. Sacerdotes hae ibi fuerunt, et ministrae, quas ita effingit Philostratus in Imaginibus, ut rigida ac sacra quadam specie

  • esse uiderentur. nam et suffitus et libamina exhibere, et ministrare prope uidebantur. ipsum lege Philostratum. Ab Hygino proditum est, ex Pherecydis sententia septem Hyadas, de quibus paulo post agemus, Dodoniadas nymphas appellatas.

    Cithaeroniades nymphae, a Cithaerone monte Boeotiae nuncupatae, in quo oracula dabantur. hae et Sphragitides dicebantur, ab antro quod in eo monte fuerat, ut Pausanias in Boeoticis scribit, in quo hae nymphae responsa reddebant. Quidam huius montis summitatem Sphragitin nuncupant. Harum quoque nympharum Plutarchus in uita Aristidae meminit. quin eis etiam stata sacra ex Aeantide tribules quotannis peragere solebant. hae, ut puto, et Sphragiae ab Orpheo in hymnis dicuntur.

    Corycides, quae et Coryciae nymphae, a Corycio antro montis Parnassi uocatae, ut idem docet Pausanias de his et poeta Ouidius cum in sexto libro Metamorphoseon, tum etiam in epistulis mentionem facit. Memoratur et celebre alterum Corycium antrum in Cilicia, a Mela, et aliis.

    Anigrides nymphae ab Anigro flumine nuncupatae, teste Strabone et Pausania in Eleis. Anigridum nympharum in Samico specus fuit, haud procul a flumine Anigro, in quem ingressi uitiliginibus laborantes, huiuscemodique caeteris morbis, si nymphis his sacra spopondissent, Anigrumque fluuium innatassent, sanabantur: si credere dignum est. Fuerunt et Agriades nymphae, quarum mentio apud Hesychium: nisi sit mendum in codice, ut sunt in eo plurima, ut pro Anigrides Agriades scriptum sit.

    Ismenides nymphae dictae sunt ab Ismeno Boeotiae celebri flumine, quarum templum, ut Pausanias docet in Attica, fuit apud Myrrhinusios [p.239] Atticae populum. Ouidius Metamorphoseon libro tertio,

    Thuraque dant, sanctasque colunt Ismenides aras. de Ismenio uero Apolline, agemus in Apolline.

    Sithnides nymphae Megarenses, ut idem Pausanias scribit. Erat, inquit, in urbe Athenarum fons, quem aedificiis Theagenes construxit, cuius filiam Cyloni Atheniensi nupsisse ferunt: Cylo rerum potitus fontem aedificio ornauit, egregii sane spectaculi amplitudine, columnarumque multitudine. in eum fontem aqua illabebatur, quam Σιθνίδων νυµφῶν nuncupabant, quas Megarenses

    populares suas esse affirmabant: et cum unius earum filia Iouem concubuisse, et inde Megaram natam Deucalionis tempore, qui diluuium euasisse dictus est in montem Geraniam, cum eo tempore nondum sic eo nomine uocaretur: sed quod ad γεράνον, id est gruum superuolantium clangorem ille enatarit, inde Gerania est monti nomen inditum.

    Amnisiades, et Amnisides nymphae, nuncupatae sunt a Cretensi ciuitate Amniso, ut Stephanus auctor est.

    Ionides nymphae, teste Pausania ab Ione Gargetti filio denominatae, quarum nomina fuere Calliphaea, Synallaxis, Pigaea, et Iasis. harum fons et templum fuit apud amnem Cythaeron, in agro Eliorum. Huius fontis uirtus, ut si aegroti in eum descenderent, sanarentur a langoribus.

    Lusiades nymphae appellatae ab aquis, apud quas homines frigoris captandi gratia diuersari soliti essent.

    Pteridas nymphas quasdam Hesychius commemorat, ab herba quapiam quae πτέρις dicitur graece, latine filix.

    Heliades nymphae, quae et Phaethontiades appellatae sunt, quod Phaethontis sorores essent, et in arbores populos conuersae. Ouidius fabulam explicat in Metamorphoseis. a sole dictae, qui ῾´Ηλιος dicitur. Vergilius in Bucolicis,

    Tum Phaethontiades musco circundat amarae Corticis.

    Fabula est notissima graecis et latinis scriptoribus: et has in Imaginibus graphice effinxit Philostratus: uti etiam Centauridas nymphas, Centaurorum filias uario equorum colore assimilatas, libro secundo.

    Heresides nymphae quaedam, dictae ἀπὸ τῆς ῾´Ηρας, id est a Iunone: quae Iunoni lauacra ministrabant, ut scribit Hesychius.

    Themistiadae nymphae, a Themide nuncupatae, eodem Hesychio auctore, leguntur.

    Gorgones tres fuere sorores, Phorcynis filiae: Euryale, Stheno, et Medusa, quarum capita draconum squamis obsita fuisse dicuntur, dentes maximi suum instar, item manus et alae quibus per aera ferri dicebantur, et in se intuentes in saxa uertere. ex tribus uero Medusa mortalis fertur fuisse, ideoque a Perseo decollata: reliquae duae sorores immortales Perseum nequiuere consequi, quod Orci galea [p.240] obtectus, ut ait Hyginus, non cernebatur: hinc illae tandem eum

  • persequi desiuere. Gorgonas Seruius, in extrema Africae circa Atlantem montem fuisse scribit, unumque omnes oculum habuisse, quo inuicem uterentur. Serenus tamen ait, puellas eas fuisse unius pulchritudinis: quas cum uidissent adolescentes, stupore torpebant. unde fingitur, quod si quis eas uidisset, uertebatur in lapidem. Harum allegoriam in primo explicat Fulgentius, et eo subtilius Ioannes Zezes grammaticus in commentario in Hesiodum. Sane et Gorgona Cyrenaici Pallada uocabant.

    Graeae quoque Phorci filiae in nympharum numero habitae fuere, tres, Pephredo, Enyo, et Dinon: sic nuncupatae, quod statim ut natae sunt, anus fuisse ferunt: et unicum tribus oculum, unicumque dentem, quibus uicissim inter se uterentur.

    Sirenes ab aliquibus etiam inter nymphas connumerantur, quae et a patre Acheloides uocatae fuerunt, de quibus Homerus in Odysseae XII. et Orpheus in Argonauticis, itemque Apollonius in quarto (ne Latinos commemorem) in commentariis Zezes in Hesiodum, quod et ipse in Musis retuli. Sirenes filiae dicuntur Terpsichores, seu Melpomenes, et Acheloi. Seruius tamen Calliopes ait. quidam tres commemorant, Parthenopen, Leucosiam, et Ligiam. alii duas tantum, et sine nomine, ut Eustathius notat. alii quatuor: nec qui quinque scripserint defuere. Graeci tradunt grammatici, Sirenas a pectore habuisse ad superiora στρουθῶν, id est passerum speciem, inferiora uero mulierum. De his ita propemodum Seruius: Sirenes secundum fabulam tres in parte uirgines fuerunt, et in parte uolucres, Acheloi fluminis et Calliopes Musae filiae. harum una uoce, altera tibiis, alia lyra canebat. et primo iuxta Pelorum, post in Capraeis insula habitauerunt: quae illectos suo cantu in naufragia deducebant. Secundum ueritatem, meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam ducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Vlysses contemnendo deduxit ad mortem. Buccatius ex Albrico ignobili scriptore, eis uirgineum corpus umbilico tenus attribuit, et gallinaceos pedes. quidam eas in pratis, ubi multa essent mortuorum corpora, statuerunt: uel, ut Vergilius cecinit,

    Iamque adeo scopulos Sirenum aduecta subibat,

    Difficiles quondam, multorumque ossibus albos.

    In Boeoticis est a Pausania proditum, Sirenas ab Iunone impulsas, ut cum Musis canendo certarent: quas cum cantu facile Musae uicissent, eis pennas euulserunt, sertaque sibi ex iis effecere. Stephanus et Apteram urbem in Creta ex re appellatam scribit, quo loco certamen fuit. Strabo de Sirenis libro primo agit, deque earum sacello, et Sirenusis insulis, quaeue loca ipsae incoluerint. Praetermitto quae traduntur a Palaephato, et a [p.241] Fulgentio ne nimius sim: si uacat, eos legito.

    Hyades quoque, quae et Pleiades dicuntur, a nostris uero Vergiliae et Succulae, sunt a Pherecyde Atheniense nymphae Dodonides dictae, quarum haec nomina prodidit: Ambrosia, Eudora, Pedile, Coronis, Polyxo, Thyene. Aratus uero his duobus uersibus earum nomina protulit, quem et nostri secuti sunt:

    Alcyone, Meropeque, Celaenoque, Electraque,

    Taygete, Steropeque simul, uenerandaque Maia.

    Musaeus Hyadas ex Atlante et Electra Oceani filia genitas ait: unde et Atlantides cognominatae sunt. quarum frater fuit Hyas, a quo illis nomen est inditum. hoc licet perperam apud Hyginum legatur. Scribit Zezes grammaticus in Hesiodi commentariis, Atlantis filias fuisse VII, (licet corrupte duodecim, codices habeant) et filium unum Hyanta, qui serpentum uenationem exercebat, a quo Hyades dictae. Alios idem dicit ab Y elemento, hoc nomen deriuare. Sed et alii ab ὕω, pluo deducunt. Pleiades uero nuncupatae, uel a Pleione, uel quod plures fuerint. uide Hyginum. In Commentariis uero in Theocritum, harum nomina ita legimus, Coccimo, Glaucia, Protis, Parthenia, Maia, Stonychia, et Lampado. Alii has dicunt: Electram, ex qua Dardanum: Maiam, ex qua Mercurium: Taygetam, ex qua Lacedaemona Iupiter procreauit: Alcyonem, ex qua Neptunus Irea: et Celaeno, ex qua Lycum et Nyctea idem Neptunus sustulit: Steropen, ex qua Mars Oenomaum: et ultimam Meropen, quae Sisypho nupsit. Consimilia fere traduntur ab Ouidio in Fastis. Hae autem post uer exoriuntur, occidunt hyemis initio. plura Hyginus in Tauro, aliique.

    Thysiades nymphae quaedam ab Hesychio scribuntur, furentes et bacchantes. sed et hoc eodem nomine sacratae quaedam Proserpinae mulieres dicebantur. quin et idem auctor ait,

  • bacchantium uocem Thysiada dici. Thyadas uero bacchas uocari, notissimum est, et Thyas numero unius.

    Nyseides, et Nysiades nymphae, a Nysa monte, in quo nutritus, et unde appellatus Dionysius. quae tamen uariis in locis fuisse traditur. nam et in Boeotia, et India, et in Arabia a scriptoribus reponitur. Ouidius,

    Inde datum nymphae Niseides antris Occuluere suis, lactisque alimenta dedere. Caetera in Baccho dicta. Proselenides nymphae Arcadicae

    nuncupatae, quo modo Arcades ipsi Προσέληνοι dicti, ut auctor est Hesychius.

    Mycalesides nymphae Samiae dictae. Callimachus in Deli hymno, γείτονες ἀγκαίου µυκαλησίδες ἐξείνισσαν, hoc est, Vicinae Ancaei Mycalesides exceperunt. Denominatae uero a monte Mycaleso, qui Samo e regione positus est, ut Stephanus scribit: qui praeterea et Mycalen Cariae describit, et Mycalessum urbem mediterraneam [p.242] Boeotiae, cuius et Thucydides in septimo meminit. dicta quidem, quod ibi bos Cadmi ἐµυκήσατο, id est emugiuerit. Fuit et alia in Caria, teste Ephoro in III.

    Lelegeides nymphae, in primis a populis nuncupatae. Ouidius in Metamorphoseis.

    Libyssatides quaedam nymphae connumerantur ab Hesychio: ex loco nomen.

    Glyphiae nymphae, a Glyphio antro et monte dictae.

    Callistephani nymphae, denominatae a Callistephano olea, teste Pausania. ᾽Αβαρβαλαῖαι nymphae quaedam

    nuncupatae. nam et ᾽Αβαρβαραίη nomen fuit nymphae.

    Thurides et Musae et Nymphae, a Macedonibus. Idem hoc scribit Hesychius.

    Goniades nymphae, quarum templum fuit apud Cytherium fluuium, ut scribit Strabo in octauo, quod non multum aberat ab Heraclea. ᾽Εννησιάδες nymphae a Lesbiis nuncupatae:

    et ᾽Ενδηΐδες nymphae quaedam in Cypro, ut Hesychius testatur.

    Pyrsanides quoque nymphae, ut idem scriptor commemorat, quae a facibus uel igne, hoc est ἀπὸ τοῦ πυρσοῦ nominantur, qui dari solet in signum.

    Phruxonides etiam nymphae a Columella quaedam appellantur, quae Melissas, id est apes educasse dicuntur.

    Commitiae nymphae, teste Varrone, uocatae fuerunt ad lacum Cutiliensem, a Commatu

    scilicet dictae, quod ibi insula in aqua commoueretur. sic etiam a lacu Velino, dea uel nympha Velina.

    Nunc de plerisque aliis nymphis singularibus agendum, seorsum ab his quas ante ex Hesiodo recitaui.

    Amalthea et Themis nymphae fuerunt, ut ex Musaeo refert Hyginus, quibus a matre Ope Iupiter alendus est traditus. Amaltheam autem ferunt habuisse capram in deliciis, quae Iouem aluisse dicitur. Parmeniscus uero Amaltheam capram dixit regis Melissei, cuius lacte, cum aliud non haberent ad puerum alendum, nutriuere: qua de re tot sunt fabulae graecis et latinis confictae scriptoribus, adeo ut eam in coelo usque collocarint. Lege Diodorum Siculum, et Strabonem, qui hac de re non pauca scripserunt. Palaephatus etiam fabulam exposuit. Quidam has nymphas Adrastiam et Idam dixere, Melissei filias, aliter tamen recitat Ouidius libro quinto Fastorum.

    Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, Dicitur in syluis occuluisse Iouem. lege caetera. Sed et cornu Amaltheae in

    prouerbium deductum est, de quo Erasmus inter caeteros. sed Amaltheae etiam pellem, quae diphthera dicta est, Iupiter accepit, in qua res humanas perscriberet. Plutarchus, eandem et Adrastiam Iouis nutrices ait: Iunonis [p.243] uero unam, Euboeam: Apollinis duas, Alethiam et Corythalan: Bacchi plures. quod non absque mysterio factum ait, quia scilicet multa aqua ad uini mixtionem conueniat.

    Aega et Helice, nympharum nomina, quae ex Oleno natae, et ipsae Iouis nutrices feruntur, ut Hyginus, aliique prodiderunt. quidam Aegam Panos uxorem dixere, ut alibi docuimus, a qua et Aegis dicta. Plura Hyginus. alii Helicem et Cynosuram dixere. Hyginus in secundo, alii.

    Aegle etiam nymphae nomen: Maro in Bucolicis: Aegle Naiadum pulcherrima, etc. Solis et Neaerae filia. Αἰγλὴ latine splendor dicitur. est et lunae nomen: item ludi genus, et placentae, ut apud Graecos obseruamus. Aegles praeterea uiri proprium, qui mutus cum esset, repente uocalis factus est: ut Valerius Maximus et Gellius scribunt.

    Acamarchis nymphae nomen, filiae Oceani, apud Diodorum.

    Amphithoe quoque nymphae nomen, a circumcurrendo appellata, et uelocitate: quemadmodum a circumfluendo Amphirrhoe,

  • et Amphinome a circumpascendo. plura interpretes Hesiodi.

    Eunica, Malis, et Nychia, nympharum nomina in XIII. edyllio Theocriti, quae Hylam Herculis puerum rapuerunt.

    Thetis nympha ex Nereidum numero, mater Achillis: de qua cum caeteri poetae adeo fabulati sunt, tum maxime Homerus, qui in primo Iliados eam ait Iouem defendisse, cum dei caeteri contra illum conspirassent:

    Illum cum uellent alii constringere uinclis Diui, Iuno, Neptunusque, et Pallas Athena: quam fabulam interpretatur Phurnutus, quo

    loco agit de Briareo, qui et Aegaeon dictus est. hanc praeterea nympham Iouem optasse, et poetae narrant: sed oraculo deterritum abstinuisse. Ouidius, alii.

    Callistho nymphae nomen, Lycaonis filiae, quae cum Dianae comes esset, ab Ioue compressa filium Arcada genuit: amboque, hoc est mater et filius, in coelum relati: ipsa Arctos, id est ursa: Arcas uero, Arctophylax, dicti sunt. lege Ouidium, et quae multa in secundo libro Astronomici poetici ab Hygino scripta sunt, et quae ab Arato, et quae in Aratum tam graece quam latine scripta sunt commentaria.

    Argyra nomen nymphae fuit, cuius amore cum Selemnus adolescens torqueretur, obiit eius nimio desiderio, qui a Venere in cognominem fluuium mutatus fuit: cuius aquam amantibus prodesse ad amoris remedia, fuit opinio. in ipso enim amantes flumine abluti, desiderii obliuionem concipere putabantur. At uero Argyram ipsam et fonti et urbis Argyrae nomen dedisse, Pausanias tradit.

    Daulis nymphae nomen, Cephisi filiae, quae urbi nomen dedit: quae uel Terei et Philomelae ac Prognes fabula notissima est. uide Pausaniam in Phocaicis. [p.244]

    Crenis, Crenidis nymphae nomen, teste Prisciano grammatico in septimo, et Ouidio in Metamorphoseis.

    Echidnam etiam nympham Hesiodus facit in Theogonia dimidia sui parte puellam speciosam, quae in quascunque partes oculos flecteret: dimidia uero altera parte, qua serpens inmanis erat, in cauerna diuersans, et cruda mandens. haec cum Typhone mixta, peperit Orthum canem, Cerberum, et Hydram. caetera notiora sunt, et ex nostris lege. Echenais quoque nympha, uel Daphnidis amore cognita: de qua, fabula legitur apud Parthenium.

    Salmacis nympha, Coeli et Terrae filia mollissima, fertur fuisse causa fontis Alicarnassi aquae appelandae Salmacidis: quam qui bibisset, uitio impudicitiae mollesceret. ob eam rem, quod eius aditus angustatus parietibus, occasionem largiebatur iuuenibus petulantibus puerorum puellarumque uiolandarum, quia non patebat effugium. inde Ennius: Salmacidas spolia sanguine et sudore. Haec Festus. meminit M. Cicero. uide Victruuium libro secundo, capite octauo. Ouidius quarto Metamorphoseon,

    Vnde sit infamis, quare male fortibus undis, Salmacis eneruet, tactosque remolliat artus, Discite: causa latet, uis est notissima fontis. Idem libro XV. Cui non audita est obscoenae Salmacis unda? Thisoa, seu Thesoa, Neda, et Agno,

    nympharum nomina apud Arcades, quae et ipsae Iouem aluisse dicuntur, ut Pausanias in Arcadicis. Thesoa quidem urbi nomen dedit apud Parrhasios, Neda fluuio, Agno fonti in monte Lycaeo. meminit harum et Marullus in hymnis, et Nedae Callimachus in Iouis hymno.

    Asia nympha, quam inter Oceanitides commemoraui, de ea etiam Varro de Lingua latina, Asia, inquit, dicta a nympha, a qua et Iapeto trahitur Prometheus. Legimus et ab hac tertiam orbis partem appellatam, ut ab Europa Agenoris alteram, tertiam a Lybia: de quibus plura in Annotationibus.

    Acacalis nymphae nomen, quae ab Apolline compressa in Creta, filios edidit Phylaciden et Philandrum. Pausanias meminit, et Apollonius in Argonauticis.

    Lotus nympha, quae in plantam sui nominis conuersa dicitur, cum eam fugientem Priapus comprimere uellet: Ouidius.

    Orphne nympha Auernalis, de qua Ouidius quinto Metamorphoseon,

    Solusque ex omnibus illud Ascalaphus uidit, quem quondam dicitur

    Orphne, Inter Auernales haud ignotissima nymphas, Ex Acheronte suo furuis peperisse sub

    antris. Mintham nympham in mentham herbam

    mutatam a Proserpina, [p.245] pluribus ostendi in Iunonis Syntagmate, quare illinc

    repete. Cyane nymphae nomen, quae Proserpinae

    comes fuit, quam, ea rapta, nimio eius desiderio in fontem delicuisse, testis est Ouidius in Metamorphoseis. meminit eius et

  • Claudianus. Lactantius grammaticus in V. Thebaidos commentario hanc ab Anapo amatam tradit, et aliam recitat fabulam.

    Melinoe ab Orpheo nympha Chthonia, id est terrestris dicta est. ita enim ad hanc hymnum cum thymiamate aromatum exorditur: Μηλινόην καλέω νύµφην χθονίαν,

    κροκόπεπλον, hoc est, Melinoem uocito crocea quae ueste nitescit, Nympha inter Chthonias. Sagaritis nomen nymphae, a Phrygiae fluuio

    denominatae. Ouidius in quarto Fastorum: Fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse, Quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. Sane fluuius Σαγγάριος in Graecis saepe

    legitur, ut in eo Hesiodi in Theogonia Σαγγάριον τε µέγαν: et Apollonium in secundo. Sangarius uero fluuius, ut dixi, Phrygiae est, quem Marlianus Sangarum uocat. Hermogenes uero in eo quem de Phrygia scripsit, Sangan quendam fuisse ait, impium erga Rheam, quem illa in hanc aquam immutarit: unde est hic fluuius Sangarius, prope quem Oreae Cereris templum fuit, ut in Cerere etiam repetam.

    Bolina nomen nymphae uirginis, quam Apollo amauit: illa autem amantem deum auersata, se in mare proiecisse fertur: uerum Apollinis beneficio immortalis est reddita. ab hac ergo et urbs, et fluuius, nomina sortiti sunt in Achaia. haec ex Pausania et Stephano, ac Rhiano desumpta.

    Iuturna nympha, ut Varro scribit in libro de Lingua latina, quae iuuaret: itaque multi aegroti propter id nomen hanc aquam petere a fontibus soliti. Iuno uero apud Vergilium in duodecimo ait, Nympha decus fluuiorum. Et paulo supra:

    Extemplo Turni sic est affata sororem Diua deam, stagnis quae fluminibusque

    sonoris Praesidet: hunc illi rex aetheris altus

    honorem Iuppiter, erepta pro uirginitate sacrauit. quo loco inter caetera Seruius: Iuturna,

    inquit, fons est in Italia saluberrimus, iuxta Numicum fluuium, cui nomen a iuuando inditum est. de hoc autem fonte Romam ad omnia sacrificia aqua afferri consueuerat. haec quidem adhuc Seruius. Porro tradunt alii, Iuturnam in lacu fuisse summersam, cui ipsa nomen indiderit. Colebatur quidem a Romanis. Ouidius in Fastis:

    Te quoque lux eadem Turni soror aede recepit,

    Hic ubi uirginea campus obitur aqua. quibus poetae uerbis ostenditur, [p.246]

    Iuturnam in campo Martio prope Virgineam aquam cultam fuisse. Varie tamen ab antiquariis hoc tempore de Iuturnae aqua traditur. quidam enim eam statuunt in eo loco, qui nunc uulgo Treglio appellatur, qui non infirmis rationibus aguntur: alii alio loco, prope forum scilicet, non procul a Circo, quo loco memini me saepe cum Sanga et Iulio Sadoleto, et aliis descendisse, ut fontem conspicaremur.

    Aegeriam etiam nympham Numae Pompilii regis, ut aiunt, uxorem Romani coluere, eique aedem construxere. cum hac congressus Numam habere solitum, graeci ac latini historici prodiderunt. quin et Aegeriae lucus illi dicatus fuit, quem (ut ait Liuius) medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua: quem lucum Camoenis sacrum, in nostris Musis retulimus. Dionysius Alicarnasseus libro secundo Historiarum nympham scribit Aegeriam Numam Pompilium adiisse assidue, docentem regiam sapientiam. alii non nympham ipsam, sed Musarum unam: atque hoc dicunt omnibus manifestum fuisse, et caetera quae subdit: quibus in utramque partem disputat, deane an non fuerit. Plutarchus quoque in Numa, multa de Aegeria scribit, quae ab aliis traduntur. Sed illud praeterea addit, quomodo huiusmodi dearum congressus fieri cum hominibus existimarentur a gentibus. Festus uero, Aegeriae lucum iuxta portam Capenam constituit. Ouidius in tertio Fastorum:

    Aegeria est quae praebet aquas, dea grata Camoenis,

    Illa Numae coniunx, consiliumque fuit.

    Idem poeta libro quintodecimo Metamorphoseon eam mutari inducit in fontem a Diana:

    Donec, inquit, pietate dolentis Mota soror Phoebi, gelidum de corpore

    fontem Fecit, et aeternas artus tenuauit in undas. Fuerit porrone haec, an altera, Egeria, non

    satis liquet, quae a mulieribus coleretur, quod eam opitulari credebant partu egerendo: unde et illi nomen, de qua et in primo Syntagmate meminimus. Huic etenim praegnantes

  • sacrificabant, quod eam putarent facilem conceptum egerere.

    Egnatia nympha in Apulia celebrabatur, a qua et loci nomen, ubi deam cultam fuisse proditum est: in cuius ara lignis superpositis, extructisque, ignis sua sponte excitari accendique ab antiquis existimabatur. Plinius libro secundo miraculi meminit, non autem nymphae.

    Legimus et alia prope innumerabilia nympharum nomina apud utriusque linguae auctores, quae infiniti sit laboris omnia collegisse: ut non modo uerum sit quod Seruius scribit, CC fuisse nymphas: sed quod etiam scripsit Hesiodus in Theogonia, Τρεῖς γὰρ χίλιαι εἰσὶ τανύσφοραι

    ᾽Ωκεανῖναι, hoc est, Nam nymphae tribus extant millibus

    Oceaninae. Quare ideo ad alia me conuertam. [p.247] CASTORES, uel DIOSCVRI. CASTOR et Pollux, Castores dicti, et graece

    Dioscuri, Iouis filii, de quibus ita M. Cicero de Natura deorum: Dioscuri, inquit, apud Graios multis modis nominantur. Primi tres qui appellantur ἄνακες, Athenis ex rege Ioue antiquissimo et Proserpina nati, Tritopatres, Eubuleus, Dionysius. secundi, Ioue tertio nati, ex Leda, Castor et Pollux. tertii dicuntur a nonnullis, Aleo, Melampus, et Eumelus, Atrei filii, qui Pelope natus fuit. haec quidem M. Cicero. Sed communis opinio Dioscuros Castorem et Pollucem, ut diximus, uocauit, qui et Castores et Tyndaridae dicuntur. Castoris, inquit Varro, graecum et Pollucis a graecis in latinis literis ueteribus nomen quod est inscribitur, ut Πολυδεύκης, Polluces, non ut nunc Pollux. Sane Castor et Pollux, ut idem testatur Varro, ab aliquibus Samothraces dei existimati. Castorum igitur alter pugil, alter equum domitor, ut est apud Homerum, certe et Theocritus eos ἀεθλητῆρες nuncupauit, in edyllio peculiari. Item Pollucem ἀεθληφόρον et Castora ἱππόδαµον cognominatos inuenimus. Isidorus libro X. agens de ludis Circensibus: Itaque, inquit, Castori et Polluci deputantur hae ludorum species, quibus a Mercurio equos distributos historiae docent. Et Pollux quidem pugil fuit: nam et eum legimus, cum in Castorem fratrem quendam obloquentem audiuisset, eum pugnis interemisse, ut tradit Isidorus. Sedenim amicus meus Thilesius gloriari solebat, se primum