Fontes Rerum Byzantinarum

download Fontes Rerum Byzantinarum

of 206

  • date post

    27-Oct-2015
  • Category

    Documents

  • view

    189
  • download

    50

Embed Size (px)

description

Medieval sourcebook

Transcript of Fontes Rerum Byzantinarum

  • 882 F737 .1:1 ^agg s\

    FONTES RERUM BYZMTIMRUM

    S U M P T M S ACADEMIAE CAESAREAE SCIENTIARUM

    ACCURAVIT

    W . R E G E L ,

    TOMUSI.

    FASCICULUS

    # ^ -

    PETROPOLI . A.MI>CCCXCII

    VENUMDANT PETROPOLI LIPSIAE'

    EGGERS & S. ET I. 6LASDNOF VOSS' SORTIMENT (G. HAESSEL)

    Pretium 1 R. 30 Kop. = 3 Mark 25 Pf.

  • FONTES RERUM BYZANTIMRUM

    S U M P T M S ACADEMIAE CAESAREAE SCIENTIARUM

    AGCURAVIT

    W . R E G E L .

    TOMUS I.

    FASCICULUS 1.

    P E T R O P O L L A. MDCCCXCII

    VENUMDANT P E T R O P O L I

    E G G E R S & S. E T I. G L A S U N O F VOSS ?

    Pretium 1 R. 30 Kop. = 3 Mark 25 Pf.

    L I P S I A E SORTIMENT (G. HAESSEL)

  • Hane^aTaHO no pacnopflHteHiio AKa^eMiH Hayiet. Hofl6pL, 1892.

    - CenpeTapL, AKa^eMHKi, A. Illmpayx*.

    < ^ Ana^eMiH HayKTb (Bac. ., 9 JIHH., j\ 12.)

  • 37

    R H E T O R U M

    SAECULI XII

    ORATIONES POLITICAE.

    EDIDERUNT

    W. REGEL ET N. NOVOSSADSKY.

  • PRAEFATIO.

    Perpauci sunt historiae Byzantinae saeculi XII scriptores, qui res, quarum ipsi testes erant, memoriae prodiderint. Nam praeter libros Annae Comnenae, quibus continentur ea, quae patre eius Alexio I Comneno regnante evenerunt, et opera Nicetae Acominati, ubi narratae sunt res, quas ipse Angelorum tempo-ribus audiverat et viderat, reliquum huius saeculi spatium nisi in libris Io. Cinnami descriptum non invenimus. Quae cum ita sint, litterae et orationes virorum, qui tum temporis in rebus publicis versabantur, multum nobis prodesse possunt. Harum orationum maior pars coram populo est habita diebus sollemnibus, cum impe-rator victoria ab hostibus reportata in urbem capitalem rediret, aut cum in regnum perveniret, aut mortuus esset, aut patriarcha crearetur, et his similibus de causis. Quanti momenti sint huius-modi orationes, vel inde apparet, quod Nicetas Acominatus et alii auctores in historiis scribendis his fontibus sunt usi.

    Tales rhetorum XII saeculi orationes politicae primo editionis nostrae volumine continebuntur, quae omnes fere ex codice biblio-thecae Escorialensis II. Y. 10 a nobis exscriptae sunt. Hic codex est bombycinus, forraa quarta; ad saeculum XIV referri videtur. Qui cum litteris conscriptus sit minutissimis et multa in eo insint

  • IV

    scripturae compendia et atramentum pristinum colorem mutaverit, magna cum difficultate nunc legitur. Hoc codice orationes excellen-tium oratorum XII potissimum saeculi continentur, quae in catalogo a Millero coraposito numerantur *). Initium codicis periit, desunt enim ei primi sex quaterniones(48folia);itaque a septimo quater-nione nunc incipit et ad septuagesimum quartum usque pergit. His quaternionibus, ut nunc adsignantur, folia 1 536 continentur" Neque extrema codicis pars integra ad nos pervenit. Apparet enim ex indice a Nicolao de la Torre, bibliothecario Philippi II, saeculo XVI composito eis temporibus praeter ea, quae nunc ha-bemus folia, etiam duodeviginti folia extitisse a pagina inde 537 usque ad 555; sed ne tum quidem codex integer fuit. Animad-vertendum quoque est non omnes quaterniones octo foliis constare, nam quaternio septem foliis, quaternio ' sex foliis constat. Neque accurata est aut recta nova foliorum paginatio (folia 145, 188, 195 de^iderantur). Margines codicis in fine atque in initio laesi sunt. Scriptus est codex duabus manibus. Priore manu scripta sunt folia 1470. In his versus foliorum 1100 minus inter se distant, quadraginta enim fere et plures unaquaque pagina continentur, cum in reliquis vix plures quam triginta ordines inveniantur. Folia 471 et 472 recentiore tempore sunt inserta quaeque in eis scripta sunt ad finem saeculi XIII pertinent. Folia 473536 etiam posteriore manu, litteris maioribus sunt scripta. Codex in oriente compositus iam ab initio in bibliotheca Escorialensi, ubi nunc adservatur, videtur esse collocatus. Notam et inscriptionem hanc primum habuit: . . Varii diver-sorum virorum tractatus, postea numeros III, A, 9,tum III, H, 7, nunc vero , , 10. Anno 1887 Rudolfus Beer, vir doctus Austria oriundus, invenit in tabulario palatii Madritensis (Archivo del Real Palacio, Seccion 8a = San Lorenzo, legajo 1) catalogum librorum, quos Philippus II die 30 Aprilis anno 1576 monasterio

    1) E. Miller, Catalogue des manuscrits grecs de la bibliotheque de PEscurial, Paris. 1848, p. 200 sqq.

  • sancti Laurentii, quod est Escoriali, dono dedit. Ibi sub n 156 indicatur liber manuscriptus, qui idem esse ac noster videtur. Inscriptus est ita: I Historia legationum ex diversis historiis collecta. Acephalus liber, sed rarus et unicus. Haec sunt quae de pristina codicis huius sorte dici possunt.

    In editione nostra textum codicis ab apertis tantum scribarum erroribus emendatum typis tradimus, formas verborum etiam a classicis auctoribus alienas, velut imperfectum et plusquamper-fectum omisso syllabico augmento, accurate, ubicunque in codice occurrunt, servavimus. Quae a nobis sunt correcta, in adnotatio-nibus indicantur, exceptis erroribus in accentibus, nisi super alias syllabas sunt a scribis positi, erroribus in aspiratione, nisi niutato spiritu mutatur sensus; pariter omissum ubique a scribis iota subscriptum et praepositiones et alia vocabula perverse a scribis inter se copulata aut divisa (velut pro , - pro ) a nobis correcta ubique monere et signare supervacaneum esse nobis visum est. In adnotationibus locos sanctae scripturae et profanorum auctorum, quibus verbo tenus oratores nostri usi sunt, referre a proposito non esse alieimm duximus. In sanctae scripturae locis laudandis eum capitum et versuum ordi-nem, qui in Oxoniensi sanctae scripturae nova graeca lingua composita editione acceptus est, secuti sumus ( , , ')? quanquam Tischendorfianas veteris testamenti (Lips. 18877) et novi editiones (Lips. 189112) in manibus habuimus. Hoc praemo-nere volumus, cum inter numerationes Oxoniensis editionis et Tischendorfianas quaedam differentia (praesertim in psalmorum libro) intersit. Quibus editionibus profanorum veterum scriptorum usi simus, ubi variarum editionum capita et paginae inter se diversae sunt, notamus.

    Denique liceat nobis magnas agere gratias viro doctissimo Augusto Nauckio, qui, qua est animi liberalitate, plagulis totius libri legendis operam dedit et consilio prudenti multum nos adiuvit.

  • VI

    Eustathius Thessalonicensis. Inter orationes et litteras XII saeculi gravissimae sunt Eu-

    stathii metropolitae Thessalonicensis, cuius commentarii in Iliadem et Odysseam omnibus sunt noti. Maiorem rhetoricorum Eustathii operum partem Tafelius, notus ille Byzantinarum rerum in-vestigator, codicibus Basilensi, Parisino, Veneto usus in lucem anno 1832 edidit1). Paucis autem annis post idem duas Eustathii orationes ex codice Oxoniensi descriptas typis tradidit2). At igno-tae adhuc latebant omnes Eustathii orationes, quae, numero viginti una, supra memorato codice bibliothecae Escorialensis continentur3). Quarum hoc volumine sex in lucein edimus eum in disponendo ordinem secuti, quo in codice collocantur. Ex his una (III) iam a Tafelio edita est secundum codicemOxoniensem4), quem iterum contulimus adiunximusque nostrae editioni septimam Eustathii orationem et ipsam a Tafelio editam, quam, etsi in codice Oxoniensi conscripta ab Escorialensi abest5), iterum a nobis collatam edere haud inutile visum est, cum liber, in quo est collocata, non ita sit frequens. Orationes, quas edimus, hunc ordi-nem temporum sequuntur: oratio VII habita est a. 1169, VI a. 1174, III a. 1174, I a. 1175, II a. 11761180, IV a. 1178,

    1) Eustathii Metropolitae Thessalonicensis opuscula. Edidit T. L. F. Tafel. Francof. a/M. 1832.

    2) Tafel, De Thessalonica eiusque agro. Berol. 1839, p. 401439. Quaedam Eustathii opera a Tafelio in sermonem germanicum sunt versa in libro, qui inscri-bitur aKomnenen und Normannen. Ulm 1852. Omnia Eustathii opera rhetorica, quae commemoravimus, in Patrologia Graeca a Migne curata typis sunt repetita.

    3) ff. 26 v., 30 v., 34 r., 37 r., 44 v., 46 r., 55 r., 56 v., 60 v., 67 v., 72 v., 147 r., 157 r., 164 r., 178 v., 196 v., 350 r., 357 r., 361 r., 366 r., 473 r.

    4) Tafel, De Thessalonica, p. 401432. 5) Tafel, De Thessalonica, p. 433439. Codex Baroccianus 131, ex quo hae

    orationes descriptae sunt, bombycinus, forma quarta, saeculi XIV in bibliotheca Oxoniensi nunc adservatur. In eo foliis 190195 III et VII editionis nostrae ora-tiones contineotur. Ex codice Barocciano Langbainius 2 eiusdem bibliothecae descriptus est, chartaceus, forma octava, saeculi XVI, cuius in paginis 101 -115 supra memoratae Eustathii orationes leguntur. De his codicibus cf. Coxe, Catalogus codicum mss. bibliothecae Bodleianae. Oxford 1853, col. 219, 878.

  • VII

    Va. 1179. Iam ad argumenta orationum, quas edimus, quam bre-vissime adumbranda accedamus.

    I . Prima editionis nostrae oratio ad Manuelem imperatorem est

    conversa. Et primum quidem suramis laudibus insignis impera-toris virtus effertur, quam in certaraine adversus hostes praesti-terat, deinde orator ad ea imperatoris studia laudanda transit, quibus se pacis temporibus dabat, quae difficilia erant et varia, nam non solum in civitate regenda, sed etiam in litteris discendis versabatur; in his theologiae potissimum studebat, quam ob cau-sam regimen eius appellaturl). Denique adhortatur eum, ut belli rebus omissis totum se curae imperii et inopum tradat et eas res, quae pacis tempore ab eo sint gestae, praedicat.

    Haec oratio ad annum 1175 referenda esse videtur, eis enim temporibus Manuel postquam bellum adversus Venetos et An-conae incolas in Italia Octobri mense anno 1173 prospere finivit, nondura expeditionem adversus Seldzucos in Asiam minorem suscepit, ubi apud Myriocephalum Octobri mense a. 1176 c